Latin
Cap. XXX
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXX. De aradilo terrestri. Vm propositum nostrum sit in hoc libro describere totius terrae circuitum, habi tudinem &inhabitatas regiones, Paradisus autem certum in terra occupet locum, non abs re in initio nostri libri de eo quoque faciemus mentionem, ubi nam hic delitiarum hortus temporibus primorum parentum fuerit, &si adhuc in rerum sit natu ra. Et hîc quidem inter doctos uarię sunt opiniones, et nullus ferè non proprium adfert cordis sui figmentum. Nam sunt qui asserunt Paradisum locatum in orien te, extra tropicum capricorni atque extra tropicum cancri. Alij uolunt ipsum Io cari sub aequinoctiali circulo, in temperata aliqua regione. Sunt rursum alij qui fingunt ipsum constitutum in altissimo loco, longè semotum à nostro orbe, &pertingetem usque ad lunarem circulum, expertem omnis aëreae tempestatis, &quo nullus uentus aut nubes peruenire po test, asseruntque in eo corporabiliter uiui re Henoch &Eliam. Sunt quartò, qui scribunt hunc hortum ante diluuium oc Passe in oriente aliquot fertilissimas regiones, puta Syriam, Damascum, Arabiam, Aegyptum, &c.