# Cosmographia universalis 35

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Caput XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/35

Cum nauis in aquis residisset super uerticem montis Gor dies in ipsa Armenia, exiccataque fuisset terra, descendit Noa cum familia sua è monte in pla niciem campi, qui cadaueribus plenus fuit, atque ob id usque in hunc diem uocatus fuit methe Adam, id est, mortui homines, compressisque coniugibus perpetuò gemillons edebant, masculum & foemellam, quibus adultis & coniugibus factis, genuerunt & ipsi llopartu gemellos: Deus namque & natura nunquam defuerunt rerum necessitati quantum llinet ad propagationem orbis. Cùm itaque in hunc modum breui temporis interuallo hu inum genus supra modum auctum esset, repletaque Armenia hominibus, cogebantur mul lillinc discedere, nouasque sibi quaerere sedes. Ianus uerò (sic uocat Berosus Noam) mollibat principes eorum qui discessuri erant, ut sibi prospicerent de nouis habitationibus, or linarent inter homines ciuilem seu politicam uiuendi rationem, extruerentque ciuitates & sspida. Designauit illis tres mundi partes, Asiam, Africam & Europam, sicut illas ante dilluium uiderat, tribuitque singulis principibus singulas prouincias, ad quas sese cum populosuo conferrent. Nimrodum uerò fecit regem in Babyloniae regione, qui & campum Senllaar adiens, fecit sibi extrui ciuitatem, erexitque insignis altitudinis turrim, quę montium excedebat cacumina, in signum quod Babylonicus populus primus esset in mundo. In Aeyptum quoque misit Chamum, & in Libyam atque Cyrenen Tritonem, in reliquam uero Africae partem laphetum, qui cum Africa simul bonam habuit Europae partem. Porrò in Aliam orientalem misit Gangem, à quo fluuius quidam magnus sortitus est uocabulum lllud. In Europam uerò destinauit Tuisconem, cuius dominium extendebatur à Tanai flu lio usque ad Rhenum. Nouissimè uerò & lanus egressus est de Armenia, ut per uniuersum orbem homines doceret uiuendi ritum, & quo pacto construerent aedificia. Huc usque uerborum Berosi sensus. Nec dubium quin Berosus hęc habuerit ex praedecessorum scriptis, felictis scilicet uel à Noah uel à filijs eius, qui utrunque uiderunt orbem, nempe eum qui fuit ante & qui post diluuium. Hi proculdubio recensuerunt posteris suis, qualem faciem haberit mundus ante diluuium, remansitque post eorum mortem uel fama uel scriptum aliquod de primo mundo. Vt autem rectè intelligas Berosi uerba, consules tabulam Asiae, & in ea lidebis situm Armeniae atque Babyloniae. Aegyptum uerò & Cyrenen quaeres in Africa. Pa etetiam ex memoratis Berosi uerbis, nos Teutones sic appellatos à Tuiscone, de quo infraubi ad Germaniam peruenerimus latius disseremus.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
