# Cosmographia universalis 36

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, Cap. XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/36

Cap. XXXI. Apiens Salomon scribit Eccles. 1. generationem transire & generationem aduenire, terim autem stare in aeternum, quasi dicat: id quod deus fecit, solidum manet, quod autem ab hominibum paratur, uadit cum homine ad interitum. Fuerunt olim florentissimae & magnae in mundo urbeu quas si hodie quaerere uelles, necruinas earum inuenire posses, imò nec facilè locus situs cau tibi à quopiam demonstrari posset: aut si etiam ostenderetur, non facile posses in animum tuum indi cere, homines illic olim commoratos: usque adeo in nihilum redigitur omnis fastus & pompa honminum, id quod testantur Ilium in Troia, Alexia in Burgundia, Tyrus in Palestina, Corinthus isl Peloponneso, Bahylon in Sennaar, Athenę in Attica, & aliae quam multae insignes urbes, qua ante plurimos annos in solitudinem sunt redactae. Et tamen, ut Strabo scribit, appetit hom nis animus uidere ea loca & ruinas ipsas, ubi olim magnificae illae constitutae fuerunt urbes, sicut & libenter uisitamus sepulchra, in quibus condita iacent ossa praestantium uirorum Sed quaeris unde sit, quòd quarundam ciuitatum nec ruinae amplius appareant? Ad quod si cilê respondetur, non fuisse priuatim apud ueteres in aedificando luxum, quem hodie uidenmus apud omnes receptum. Alioquin si Angusta Rauracorum tot è quadratis lapidibus quam mos habuisset quot habet Basilea, alia ruinarum apparerent uestigia. Resoluuntur facile lignea aedificia per ignem in nihilum, ubi lapidea perpetua relinquunt uestigia. Fuerunt prae terea olim regiones aliquae, quae supra modum creuerunt in potentia & dilatauerunt pome tia regionum suorum, quae nostro aeuo uel penitus conciderunt uel adeò humiliatae sunt, ut nul limnominis sui habeant praerogatiuam, id quod testantur Babylonia, Persia, terra Sancta, imò & Iralia ipsa: Macedonia & pleraeque aliae regiones, quae nostris temporibus alijs subijciuniur regnis. Econtrà uerò, ubi olim nullum fuit imperium aut nulla potentia, ibi hoc nostro sepore inueniuntur principatus & potestates summa autoritate pollentes.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
