Latin
365
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 365
Unproofread scanNot analysed yet
pella nata inter duces Austriae &confoederatos Heluetiae. Abuerunt iam memorati duo duces Austriae ex fratre nepotem nomine Lupoldum, qui anno Christi 1385. omnem dissensionis materiam inter domum Austriae &confoe deratos tollere cupiens, fecit pacem cum eis, sed pax illa non diu durauit. Nam nouae exortae sunt causae bellorum, inuitis duce Austriae &confederatis. Quidam enim Austriaci uicini Lucernanis, facti ciues Lucernae, sic exasperauerunt suos praefectos, ut Prseci illos captos in odium confoederatorum suspenderint. Qua iniuria Lucernani moti, uisiperunt oppidum Rotenbergum, atque capti oppidi muros &castrum solo aequant. Postea stra So &incendia secuta sunt à ducibus Austriae &confoederatis. Multis sub idem tempus acces imt foederi Heluetiorum, pertaesi duram suorum praefectorum seruitutem. Vnde tota ualiis libuich &oppidum Sempach, obtento iure ciuitatis Lucernanae, non parum incendium istud Paerunt. Receptum est quoque à confoederatis oppidulum Meienberg. Anno 1386. Tyfirenses Lucernani et tres pagi profecti in Thurguiam, occuparunt castrum Pffeffikon. Venit lltem eo tempore exercitus ducis Austriae bene instructus, sed quem repentino impetu confoe derati oppresserunt. Postea induciae factae sunt, sed tot Ecaedibus exasperati animi utrinque, non diu seruarunt. Rursum igitur alteri alteros laedunt, &res ad arma ξ uenit. Dux Lupoldus multis sibi per Germaniam iunctis socijs, proficiscitur ad Sempach, ad opprimen dum in eo oppido praesidium confoederatorum. Quo ducis consilio perspecto, confoederati plures clam noctumittunt, qui hostem expectent, &si uideatur aggrediantur. Vix igitur in conspectum oppidi uenit dux cum copijs suis, &occurunt illi obuiam confoederati inloco paulò sibi aequiore, &in quo equitatus utilis esse non poterat. Dux &omnes nobiles ex equis descendentes, acie instructa, quantum per temporis angustiam licuit, opponunt se illis, concurritur, pugnant nobiles primo impetu fortissi me, sed ex solis nimio aestu &laboris magnitudine fa Niis cedere coacti sunt: neque enim possibile fuit ocio assuetos tamdiu solem &labores pugire, quamdiu poterant rustici laborib. exercitati homines. Dum igitur ex pugna fatigati nobi sfele ste pepemt, occiduntur ferè omnes. Cecidere in illa pugna Austriae dux Lupoldus, Otto marchio de Hochbergi lohannes comes de Furstenberg, duo comites de Tierstein, comes unus de Zollern, &plurimi nobiles minoris gradus. Insecuti sunt confoederati eos, qui sibi fuga consulere nitebantur, multosque in fuga ceperunt &truci dauerunt. Magnam gloriam &praedam in eo praelio adepti sunt. Sepultus dux cum 60. nobilibus in coenobio Kunigis. fel den. Habuit occisus dux Lupoldus filium, nomine patrem referens, qui iuuenis erat, animo fortis, &exercitatus in om ni armorum genere. Statuit igitur uindica dsos. re parrem &alios apud Sempach oc Accedensque Carolum Imp. exponit illi sua consilia et queritur de clade accepta. Padlortatur eum ad uirtutem, &ut confoederatos bello fatiget, nihil tamen temere agat. Ag Senitur igitur dux Lupoldus Suitenses magno animo, conatu, apparatu &ira, multis ex petio ascitis socijs: multis que in locis tentat fortunam, sed ferè ubique aduersa erat.