# Cosmographia universalis 372.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 372.1 to 372.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/372.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/372.1

Qui uerò eam scribunt Soloturum, putant eam sic dictam ab antiqua turri, quae adhuc uisitur in medio locata ciuitatis, ut sit Soloturum idem quod Solis turris. Extat in hodiernum usque diemlapis quidam peruetustus deae Eponae consecratus, in quo expressis characteribus locus ille ap pellatur Vicûs Salodori. Longè postea uocatus est idem locus Castrum Solodorenm. id quod literae quaedam indicant anno Christi 1251. ab abbate Frienispergensi scriptae, quae sic habent Inuenimus ecclesiam Solothurensem in sua prima fundatione constructam, dotatam, priuilegijs & iuribus suffultam haud aliter quàm ecclesia Tygurina fuit fundata, ibique à regina Bertha, quae construxit ecclesiam & castrum Solodorense, tradiditque praeposito & collegio omnia iura huius castri, nempe iurisdictionem Sculteti, hoc est, praesidentis inter iudices: monetam, uectigalia & alia iura, praeter maleficia quae sanguine puniuntur, ea enim resel uantur praefecto & uicario regis Arelatensis, cui regno hic subijcitur uicus. Nihil amplius habetur de fundatione collegiatae ecclesiae Solodurensis. Nam quum olim perditae essent originales fundationis literae, conuentus capitularis supplicauit pontifici Romano, pro corroboratione suorum iurium & priuilegiorum. At ille designauit praedictum abbatem Commissarium, exhortatusque est eum ut diligenter Solothuri apud ciues disquisitionem faceret de prouentibus illius ecclesiae, quibusque illa gauderet priuilegijs, id quod abbas non segniter prosequutus est. Et quicquid de ecclesiae illius iuribus inuenit conscripsit, fecitque communiri sigillis praecipuorum ciuium & Comitum per circuitum ciuitatis commoranm tium, earumque literarum copiamihi est exhibita per magnificum uirum, dominum lohannem Aal praesatae ecclesiae Solothurensis praepositum, uetustatum mirum amatorem. Ex hisce au tem literis facilè licuit deprehendere, olim regnum Arelatense extensum usque in Heluetiam, sicut & suprà de ea re mentionem fecimus in Galliae descriptione, fuitque tunc Solodurum Castellum, sed quod subinde creuit in eam quam hodie habet magnificentiam & potentiam, ha bens etiam sub se terras & homines. Hoc in loco sanctus Vrsus de legione Thebaeorum una cum 66. socijs, quum ex Agauno Valesiae oppido ueniret, sub Caesare Diocletiano, praeside autem Hyrtaco, capite truncatus est pro Christi nomine.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
