# Cosmographia universalis 382-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, RENSIS, EX PRAECLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/382-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/382-2

estque oppidum mediocre in colle situm, ubi pauca quaedam adhuc uetustatis moniu inueniuntur, sicut & Paterniaci haud procul hinc distantis. Hoc ego in utroque lotos maduerti, muros illic reperiti magnos, concinnatissimis constructos lapidibus, & qums ne) differunt ab eo uetusto opere, quod adhuc Augustae Rauracorum conspicitur. Extant & quidam diffracti, Romanas literas insculptas habentes. Columna quoque eminens, in prato oppido propinquo, consurgit, sed quae muri cuiusdam pertinacissimi reliquias prae se fertiregio illa satis ferax uini & frumenti, comprehensa intra Subaudiae limites, etiamsi pareat un bus & Friburgensibus, sicut & terra ex opposito & ultra lacum Bielensem siue Neol sita, Confoederatorum pro magna parte est, habetque oppida satis elegantia, & sunt Biela,l gum, quod Neocomum uocant, Noua ciuitas, Granson, Orba, Ebrodunum, uilgo You ius & alia quaedam. Celebratur lacus Bielensis pisciculis, quos uulgo Heuuerling uocant, quis xima copia in partibus istis salitiscircunferuntur ad octo & decem milliaria. Prouenit quouam hunc lacum, magna uini copia, in monte lurasso, qui ad eum desinit, respicitque meridiem Salodurum, Berna & circuniacentia loca uina petunt. De Biela oppido atque de Neohise &comitibus eius, infrà multa dicentur, sicut & Gransonis. & Morati frequens fiet mentio in MnnBungnotibeli. De regionibus, ciuitatibus, castellis, & insi gnioribus monasterij, in Heluetia ad latus Rheni sitis. Fabarium seu Monasterium apud Fauarias uulgo Pfeffers.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
