# Cosmographia universalis 385.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 385.1 to 385.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/385.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/385.1

Quod ille doctos sua institutione & diligentia fecerit discipulos, noue, untnedum Germani uerum & exterae nationes, ingeniosos pueros certatim ad illum mitten u fidei illius committentes. De loco Heremitarum in obscura sylua, uulgo Einsidlen. Nno salutis 860. extruxit sanctus Meinradus in eo loco ubi hodie est Einsidlen, cellam, tunc autem erat solitudo squalida & inculta, ut habet legendacius, ubi quum aliquot annos in domini mini sterio exegisset, ut tunc religiosi uiri se solebant, etiam corpore sequestrare à mundi tumultibus, interfectus est à duobus latronibus, sperantibus praedam apud eum inuenire opimam, eo quòd filius esset comitis cuiusm Sulgoiensis ex Sueuia. Reddidit sancti uiri innocens mors locum celebrem, ut paulo post uimagnifica fundaretur abbatia, dotata uillis, iuribus, priuilegijs & diuitijs tempore Ottonis lni, circa annum Christi 945. Fuerunt ante octoginta annos in hoc monasterium recepit solum simites & barones, quos liberos nobiles uocant. Quin & comites, barones & nobiles olim Babbate huius coenobij loca quaedam feudalia acceperunt. Coepta est quoque fieri à multis ar srequens peregrinatio ex omni Germania ad istum locum, & adhuc a quibusdam sit, eò she sloduulgo persuasum sit, Christum in propria persona sacellum matri suae ibi consecrasse. Ante pora etiam magni principes & episcopi, deuotionis gratia uisitare consueuerant hunc locum istum quaerentes in penetralibus. Fuit olim Dietlandus dux Sueuiae abbas huius monasterij De oppido sancti Galli & abbatia eius, atque de Abbatiscella. Anctus Gallus uir iustus & rectus, uenit, ut quidam scribunt, ex Scotia, secundum alios uero ex Ibernia, unà cum Columbano, peragrataque Normandia, Francia & Burgundia, uenit in S Alemanniam iuxta lacum Constantiensem, ubi aliquanto tempore commoratus, tandem iuxta montana in solitudine consedit, ubi hodie monasterium & insigne oppidum Sangalli extructa cernun tur. Contigerunt autem ista anno domini 630. sub Dagoberto ma gno rege Franciae. Porro initio prouisum est illi & sodalicio eius à rege Sigeberto & reliquis Franciae principibus in regione montana, quae postea appellata est Abbatis cella, uulgo Appenzell, pecodlote. lacte, unde commode uiuere cum suis posset: ac deinde labentibus temporibus, sui sucabbates maiora obtinuerunt apud reges & Imperatores, tandemque monasterium contributione eleemosynarum, ex largitionibus & legationibus adeo coepit ditescere, ut nchi sibi emerint terras & homines. Fuit primum hoc monasterium nobilium & ig ollum schola, ex qua multi docti uiri prodierunt, ut etiam aliquando sesquicentum stustnini & fratres illic fuerint enutriti, nulla alia cura distracti, quam ut literarum studio & inssioribus artificijs, quae nobiles animos decerit, intenderent.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
