# Cosmographia universalis 39-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, COSMOGRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/39-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/39-2

COSMOGRA PHIAE uniuersalis opera Sebastiani Munsteri ex probatis autoribus in unum collectae, Liber II. Explicat autem iste liber priores Europae prouincias, nempe Britannicas insulas, Hispaniam, Galliam & Italiam. Explanatio duarum primarum generalium tabularum, in quibus typus totius terrae habitabilis designatur. XERCITIVM tabularum Europae, Africae & Asiae, requirit cognitionem situs & dispositionis totius mundi, ut scilicet mente teneas formam illam quam terra exprimit, ubi denudatur à mari. Non enim certa aliqua figura, puta cir culari, quadrata, aut triangulari discooperitur ab aquis, sed hic peninsulis quibusdam porrigitur in mare, alibi mare sinus quosdam grandes sibi uendicat in terra, interdum portiones quaedam terrae inueniuntur aquis per circuitum circunfusae, quae mirabilem orbis reddunt figuram, & quàm necesse est ut quis animo ceu ocu lis obuersantem contempletur, qui feliciter in Cosmographiae studio uersari cupit. Figura aunt ista exprimitur per primam & alteram generalem tabulam, ut nostro aeuo tota terra est lustrata per nauigationes maris & peragrationes regionum, in quibus & montes quique insignes atque flumina, insulae, Chersonesi, meridiani paralleli, &c. sunt deprehensi. Explicat au sem prima generalis tabula totum globum terrae in plano proiectum, & secunda medium globum, ut Ptolemaei tempore orbis inferior est descriptus, etiam si idem Ptolemaeus huius inferio tem orbem non integrè descripserit, quia uersus austrum bona pars terrae latuit illum, quae no stro aeuo inuenta est à Lusitanis, & Ptolemaicis addita tabulis, id quod uidere licet in secun a generali tabula, quae proprie Ptolemaei est. Notabit itaque hîc simpliciter lector, totum insriorem orbem à ueteribus diuisum in tres partes inaequales, nempe Europam, Asiam & Aftitam. Europam uides pulchrè distinctam ab Africa per mare mediterraneum, idque in altera Senerali tabula, ab Asia uerò uides ipsam dispesci per Tanaim fluuium, qui à seprentrione nagno cum impetu euoluitur in Pontum Euxinum. Europa per suos limites sic ab Africa & Asiadistincta, diuiditur consequenter à Ptolemaeo in decem particulares regionum tabulas, ut suo loco fusius indicabimus. Porrò terra quae ultra mare mediterraneum ad austrum exlenditur, adscribitur Africae, excurritque uersus orientem usque ad fluuium Nilum, uel ut alij uo lunt, usque ad mare Rubrum. In prima generali tabula, designatur longitudo terrae per nume los iuxta circulum capricorni, latitudo autem ad laeuam in extremitate tabulae. Longitudo Arbis incipit ultra Hispaniam & Mauritaniam in occidente, extenditurque in orientem, & ubi desinit in oriente, ibi rursum incipit in occidente, id quod ex assignatis cifris aduertere poles. Latitudo incipit ab aequatore, extenditurque in austrum & in septentrionem. In altero uerò generali tabula, quae medium duntaxat terrae globum continet, longitudo signata est suprà & illra, latitudo autem ad dextram, ubi & septem climata sunt notata, paralleli uerò cum numeris suis & nominibus sunt signati ad sinistram. Proinde si contuleris alterum ge nerale cum priori, uidebis quantum de terrena mole exploratum sit tempore nostro, ultra explorationem quam feci Ptol. & reliqui ueteres Cosmographi.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
