# Cosmographia universalis 390.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 390.1 to 390.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/390.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/390.1

Mirabile dictu est in tanta multitudine, quae saepe millenarium superat nun rum, in turba tam ebria nullam discordiam oriri, nullam seditionem, nullum dissid. um, nul lum murmur, nullum maledictum. Cernunt uiri uxores tractari, cernunt cum alienis lonquis & quidem solam cum solo, & tamen omnia bona ac domestica mente fieri cogitant. Nomen zelorypi apud istos locum non habet. Quod si quae uirtus aquarum sit quaeris: tuu uaria est & multiplex, tum uerò illa est admirabilis earum uirtus & pene diuina. Neque em ulla in orbe terrarum balnea ad foecunditatem mulicrum magis accommodara. Plures quaesterilitatis causa accesserint, miram illarum uirtutem experiuntur. Mixta est aqua illa mul to sulphure & modico alumine, unde fit quod calefacit & exiccat, consumit, aperit & at trahit omnem noxium & frigidum humorem. Conducit uicijs capitis, quae à frigore cetebri originem sumunt, ut est lithargia, obliuio, neruorum languida uis, apoplexia, uicium auditus & uisus. Consumit quoque pituitam & frigidos humores à capite delabentes, cale facit & exiccat stomachum, iuuat digestiuam, aperit oppilationes epatis & splenis, sedat tormina uiscerum, quae colica & yliaca appellantur. Reprimit dolorem membrorum qul à frigore consurgit, & purgat cutem à uarijs immundicijs. Nocet autem ijs qui calidam & siccam habent complexionem, & qui attenuati sunt ptisi atque ethica. Parum quoque pro dest decrepitis: in summa, magis prodest foeminis quam uiris. Tantum de thermis. Nunc redeo ad oppidum. Situm est illud in loco amoeno, habet uineas et hortos plurimos, sed uinum colligit tenue. Habuit olim oppidum arcem montanam, quum adhuc proprio subesset comiti, cuius uestigia etiamnum cernuntur. Quum olim, anno scilicet salutis 1180. Henm ricus comes Badensis moreretur, peruenit comitatus ille per mulierem ad comites Kibur genses. Mortuo autem Hartmanno ultimo comite Kiburgensi circa annum Christi 1266. orta est contentio propter comitatum istum, sed quem Rudolsus comes ab Habspurg, po stea Romanorum rex factus, in suum dominium recepit, mansitque post ipsum apud duces Austriae usque ad concilium Constantiense, quo tempore iubente Sigismundo Caesare abHeluetijs est occupatus, qui & arcem fregerunt. Vindonissa, Germanice Vuindisch.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
