# Cosmographia universalis 393

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 393. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/393

Fuit & Lupol dus dux Austriae, ab Heluetijs prope oppidum Sempach interfectus, hic tumulatus, unà cum multis nobilibus in eodem praelio interfectis. Ossa tamen Alberti regis, fuerunt post aliquot annos hinc Spiram translatas, id quod supra in catalogo regum Romanorum quoque indicaui. Zofingen in Bernatium ditione. Abent ciues oppidi Zofingensis intra terminum sua ditionis syluam illustrem, quae euagatur usque ad Arolam fluuium uocaturque uulgo Bonuuald, quae habet tam elegantes & proceras arbores, ut uix sibi similes in to ta Europa inueniantur. Nam crescunt in ea abietes tam insignes, ut etiam quaedam assequantur longitudinem centum & trigin ta pedum, & usui possunt adaptari longitudine centum & decen pedum. Veniunt Genuenses ex Liguria ad hunc locum, emuntque sibi arbores ex hac sylua, quas adminiculo Arolae deducunt in Rhenum, per Rhenum autem in mare Anglicum, ac deinde in mare Hispanicum, tandemque inmare mediteraneum & usque ad Genuam, malos ex eis facientes nauium. Inueniun tur quidem & in Nigra sylua tam procerae & longae abietes, sed sunt pinguiores, atque ob id non tam durabiles ut Zofingenses. Sicque nulla fere est terra, cui dominus deus non peculiare impertierit bonitatis suae munus, unde disceremus, singulos singulorum indigere ope, & nulli terrae omnia simul esse collata, ut aliorum manu & auxilio opus non habeat. Constantia. Onstantia urbs Germaniae non admodum magna sed pulchra & amoena, iacet in eo loco, ubi Rhenus rursum ex lacu Podamico emergens in alueum redit. Vitra pontem quem ibi habet Rhenus, hucusque crebra fuerunt aedificia, in altera scilicet fluuij ripa, sed quae anno Christi 1548. ferè om nia igni hostili interierunt. Lacus omnium amoenissimus est, multaque castella & uicos undequaque per ripas habet, aqua nitida, fundo glareoso ac perspicuo. Pisces fert uarios quidem & multiplices, sed pro tanta aquarum magnitudine non admodum copiosos. Viginti millia passuum in longitudine patet, hoc est, quinque aut sex miliaribus manicis, latitudo alibi decem, alibi ad quindecim milia passuum extenditur, duobus scili illettribus millaribus Germanicis. Rhenus enim duos facit lacus, Venetum & Acronium, itres appellauerunt, inter quos Constantia sita. Hinunc à loco & dominijs sortiti noslperior Constantiensis, & à castro ut putant, atque eius loci dominio de Podmen, Po estnaci, Inferior ab oppido dicto Cella Rudolfi, Cellacensis denominatur. halacus superioris parte, Constantia est sita. Figuram lacus infrà signabimus ubi Rhehac & alpibus per Curiensem agrum ad lacum usque deduxerimus. Putant autem Constam ica, Costantio Constantini patre, qui à Diocletiano & Maximiano Caesar uictus est, hanc urben num Christi 307. nomen acepisse, aut, ut alij aiunt, à Constantio Constantini magni fiita annum Christi 340. sic appellatum, quum prius Vitodura uel Gannodurum nuncuparetur.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
