# Cosmographia universalis 398

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 398. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/398

Et licet Basilienses id abnuerent, praesertim quum scirent baronem de Falckenttelm apud illos esse, consilio tamen inito, consenserunt petitioni illorum, liberum illis abitum ins ptembri admittentes. Erant in castro collecti plurimi nobiles, nempe baro de Falckenstein, E menecker, Vuissnecker, & multi alij nobiles & ignobiles, quorum numerus erat ferè octogi ta personarum: erat & magna copia rerum necessariarum in eo loco, multi sericiei panni, mi ta tormenta bellica, octoginta lecti cum omni apparatu, sex plaustra uini, quaruor bouessnis le, &c. Basilienses quoque inuenerunt ibi magnam suam bombardam, quam confoederati reliquirant post pugnam cum Delphino initam, quum ab arce Farssburgdiscederent. Anno i. βιτξ sima tertia octobris lohannes à Rechberg una cum auxiliarijs suis cepit oppidum Rheinfeldij etiam quum anno 1416. pro dissidio illo componendo, ciuitates quaedam in urbe Constantiil essent subordinatae, quae causam simultatis interducem & oppidum Rheinfeldem natam suum bitrio dirimerent. At Rechbergius memoratus, Thomas à Falckenstein & alij multi non expr ta legitima compositione, subordinarunt quosdam ex seipsis, qui sub uestitu peregrino transculm pontem uenerunt ad telonarium, atque interim quo uectigal soluerunt applicu erunt duae naues, quae uidebantur li gnis onustae, sed techna erat, quia sub lignis latuerunt plurimi uiri arma ti, ad quorum egressum illi qui in pon te erant transfoderunt telonarium & ali quos cum eo existentes. Ciuibus au tem in ecclesia constitutis, hostes in gressi oppidum facile occuparunt illud Quod quum oppidanis innotesceret, correptis armis nitebantur hostem excludere, sed frustra contra stimu lum calcitrabant. Nam quidam eorum fuerunt interfecti, quidam capti, et quidam delapsi per murum. Fuerunt etiam quaedam mulieres ui oppressae, & magna pl hinc in pecunia & alijs rebus abducta.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
