# Cosmographia universalis 40-3

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, ERMANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/40-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/40-3

AFRICA JAmetsi Europa prima orbis pars minor sit Africa ipsa & Asia si longitudinem eius atque latitudinem attendas, est tamen in se considerata uastissima regio, quuu secundum longum extendatur ab Hispaniae extremitatibus usque ad Constantinopum lim, Graeciae orientalem terminum, miliaribus Germanicis circiter 550. iuxta Pul lemaicam supputationem. In latitudinem uerò est nonnihil contractior, ut uidere licet in utrad generali tabula, & in noua Europae descriptione. Tamen si annumeremus, ut par est, regiones septentrionales, quae amplissimae sunt, parum aberit quin latitudo eius excedat longit dinem. Secundum descriptionem tamen Ptolemaicam longitudo maior est latitudine, quam apud ueteres regiones septetrionales, nempe Suecia, Noruegia, Gothia, & quae illis adhu septentrionaliores sunt, non fuerunt exploratae. Est itaque Europa regio reliquis orbis pa tibus minor, sed populosissima, fertilissima atque cultissima, non cedens etiam Africae quan tumuis ipsa longior & latior sit Europa. Nam in Europa non inueniuntur tam uastae solitudm nes, tam steriles arenę, & tam ingens calor omnia exures ut in Africa. Nullus est locus all regio in Europa tam abiecta, in qua homines sibi non fecerint mansiones, & ubi uitae ne cessaria non commodè sibi parare queant. Quis olim credidisset summas alpes & asperos ill los montes perpetua candentes niue, separantesque Italiam à Germania, futuras hominum maus siones, ubi commodum uictum, dulcemque patriam habere licuisset? Si itaque montes niue sparsi tam laetum & sufficiens pabulum ministrant tantae hominum multitudini, facilè inde conijci potest, quam fertiles sint aliae Europae regiones, quae destituuntur niuosis montibus aim saxosis asperitatibus. Post haec si libet uidere tot maris insulas, quae collocantur in Europan deprehendes illas adornare Europam nostram, haud secus quàm gemmę ornant coronam au ream, potissimum illae insulae quae uersus austrum situm suum habent.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
