# Cosmographia universalis 41.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 41.1 to 41.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/41.1

Certè Roma in Italia & Carthago in Africa, olim non tam cruenta gessissent bella propter Siciliam & Sardiniam, su non ex his insulis magnum sperassent lucrum. Non faciam hic mentionem de Euboea, Pelopon neso, Candia & alijs insulis, quàm nobiles illae sint, quantaque emolumenta hinc accedat dominis suis, sed differam laudem earum in sua loca. Europa itaque tota est habitabilis, in exi Blalantum modo parte propter frigoris uim inhabitabilis, quae finitima Tanaidis & Moec Illis incolis, in curribus degentibus. Habitabilis autem regionis id quod algidum est & mon lanum, laboriosè habitatur. Curatores tamen probos suscipientia loca, etiam praue habitata, miligantur. Quemadmodum Romani multas gentes accipientes, quae natura inhumanae erant, ex Ipsis locis asperis, importuosisque & frigidis, causaue alia malè habitatis, insociabiles homi lles inter se, multis alijs admixtis connexuerunt: & eiuiliter quidem uiuere agrestiores durioresque docuerunt. Quantum autem Europae ipsius in plano est, naturalemque habet temperiem, multum adiuuat ad ista, quandoquidem id quod est in felici regione pacificum omne est, & quod in tristi, pugnax & uirile: accipiuntque hae gentes aliqua inter se beneficia. Aliae enim opem armis ferunt, aliae fructibus & artibus, morumque doctrina. Est ergo Europa ad pacem & ad bellum sufficientissima sibi. Nam habet abundè multitudinem pugnacem, & quae agros colat, & quae urbes contineat quoque. Excellit haec & fructus afferens optimos uitae necessatios, & metalla quaecunque usui sunt. Odores ad sacrificia, nec non multi sumptus lapillos ipsa extrinsecus petit. Similiter pecudum exhibet mitium multarum copiam, at bestiarum fera rumque habet raritatem. De partitione Europae in suas prutatas regiones. Iximus iam aliquoties, ueteres inchoasse Europam in occidente, limitemque eius con stituisse in oriente iuxta fluuium Tanaim, qui in Maeotides exoneratur paludes, ab Faustro uerò desinit in mare mediterraneum, & uersus Aquilonem complectitur omnes regiones quae hodie cognitae sunt in illa plaga. At priuatae eius regiones multae sunt, nempe Albion & Hibernia, Hispania & Gallia, quę longe post Francia nuncupata est Germania quae & Teutonia, Italia, Sarmatia, id est. Polonia, Lithuania, Vngaria & Valachia, atque Graecia.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
