# Cosmographia universalis 41.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 41.5 to 41.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/41.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/41.5

Fecit quoque Ptolemaeus ex quibusdam insulis, ut infrà uidebis, peculia tes tabulas & descriptiones. Quali exercitio opus sit in tabula Europae. Pus est autem ut saepe inspicias Europę tabulam, quò ex frequenti eius intuitu, siAtum regionum eius discas, memoriaque complectaris, sciasque in qua plaga haec uel illa Plocetur regio, si cum tua in qua uersaris conferatur. Disces etiam hinc, si quis Basileae uel Moguntiae nauem ingrediatur, quomodo sine pedestri itinere peruenire possis usque ad Compostellam Galliciae, uel ad Lisibonam Portugallię. Licebit enim per Rhenum descendereusque ad mare, ac deinde inter Angliam & Flandriam, Normandiamque traijcere ad littora Hispanię, ut in tabula Europae istud ad oculum patet. Quòd si à fano sancti Iacobi libuerit ul tta uersus Romam iter maritimum arripere, uidebis in tabula id commodem fieri posse, scilicet siper oceanum iuxta Portugallię littora ad Gades nauigetur, & hinc ex Oceano per fretum Hlerculeum in mare mediterraneum ad littora Granatae traijciatur, unde patet iter ad insulas Sar liniam & Corsicam, atque hinc ad Romam. Ex illa nauigatione tu ipse iam facilè poteris cognostere, quomodo ad alia loca maritima nauigio ueniri possit, puta si quis è Venetijs Constar Ilnopolim per mare uenire conetur, huic sulcandum est mare Adriaticum, quod hodie Venetum appellant, ac deinde iuxta Peloponnesum, quam Moream hodie uocant, nauis in septentriolemper mare Aegeum, Hellespontum & Propontidem usque Bizantium ducenda. Est enim ciuitas maritima, ut patet ex tabula Europę. Ex Germania tamen multò commodiori ac bre lliori itinere potest ad eam urbem nauigari per Danubium, qui rectà fluit ad ortum, nisi quòd ostia eius parum septentrionaliora sunt urbe ipsa. Vnde qui Vimę aut Ratisponae nauim ingreditur, is secundo flumine uenire potest ad Pontum Euxinum, atque hinc ad Bosphorum Thra ium, in cuius littore Constantinopolis iacet. Quòd si ex Germania libuerit pedibus proficisci inregionem aliquam longinquam, docebit quoque te tabula, quò & per quę loca tibi sit eundum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
