# Cosmographia universalis 411.6-7

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 411.6 to 411.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/411.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/411.6

Disputatum est itaque quinquaginta diebus cum Bo & multis modis tentatum, si amice possent trahi, nuncque pacis spes facta, nunc bellime Fliculsus Sed fuerunt Procopius, Iohannes Rochezana, Nicolaus Galecus & multi alij, qui ssiullis & postea armis sua omnibus modis conabatur tueri. Postea cum Sigismundus in ptonicessisset, Eugenius uidens patres in concilio Basiliensi contra se conspirasse tanquam contra uirum sanguinum & dilapidatorem bonorum ecclesia, mi sit archiepiscopum Panormitanum unà cum Ludouico Pontano mirae eruditionis uiro Basileam, qui monerent patres ut desiste rent ab incoeptis, concilium iam Ferrariam translatum, nullamque apud eos pontificiam esse autoritatem. Sed hac translatione non obstante, patres Basileae congregati coeperunt Eugenium antea Gabrielem dictum citare ad concilium, atque anno 1419. Eugenio abrogato, pontificem designant Felicem 5. antea Amedeum ducem Subaudiae dictum. Hic Amedeus quum anni fermè 40. post patris obitum prouinciae gubernacula tenuisset, & admiran dus aucto paterno imperio, parta undique pace, formidandusque cumulatis opibus, sapientia, uicinis quibusque uideretur, ac demum relictis principatus gloriae fascibus, in heremum se recepisset & sumpta penula ac retorto baculo cum sex uiris equestris ordinis aetate etiam prouectis, mundo & pompis eius renunciasset, ad extremum summi pontificatus honorem ex Basiliensi congregatione sibi delatum in ecclesiae diuisione, superis parum fauentibus accepi bam totondit quam promissam nutriuerat, ducatum primogenito suo tradidit, ecclesiasuim ceremonias & orandi morem repente didicit, stipatusque magna nobilium caterua & illustium mitatu circundatus Basileam perrexit: ubi ab his qui generale concilium facere arbitrabani in maxima populi multitudine, quae undique ad spectaculum tantae rei confluxerat interdutis lios egregia facie adolescentes, alterum Subaudiae ducem, alterum Gebennarum comi sollennibus pro more seruatis, tanquam Romanae praesul ecclesiae coronatus est.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
