# Cosmographia universalis 42-3

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, SCOTIA!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/42-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/42-3

Douer prefMnNglia & Hibernia appellatae sunt oliminsulae Britannicae, sic enim & Ptolemaeu uocat eas, Anglia uerò primum dicta est Albion siue Albania ab albis rupibus, quam primùm illuc nauigantibus apparent, unde cretacei lapides ad nos deferuntur, quor LAusus est in abacis calculatorijs. Postea Britannia appellata est à Bruto Syluij Posti humi Latinorum regis filio, duce quorundam Troianorum, qui quadraginta annis post Troa à Graecis deletam, classe in hanc insulam uenêre, atque Aborigenes, tunc eam incolentes, ad unum occidêre. At Beda in Anglia natus, scribit Angliam appellatam Britanniam, à Bit tannis Galliam olim incolentibus. Est autem Britannia oceani polygonia insula, ab omi continente per mare discreta. Triginta millia passuum maxima maris angustia inter Ca lesium & Douerum tenet, quam duarum horarum spacio nauis bono uento agitata percurriur Veteres Britanniam sterilem dixerunt, & non scrupulum auri, argenti aut aeris in ea repe riri. Sed contrarium hodie deprehenditur, quum abundet mineralibus, auro turgens in Cranfordiae ora, in Scotia argento, aere & ferro in multis locis. Terram sulfuream & bitumino sam ad ignem aptissimam habet. Producit terra triticum, siliginem, pisa, auenam & huiusmodi, quantum insulae sufficit. Habet autem haec insula nostro aeuo duo regna, nempe Angli cum & Scoticum, diuiditurque unum ab alio tenui freto ab occidente, seu fluuio Suluaio, ubi periculosa est arena, ab oriente uerò Tuesi fluuio, alij uocant Tuedam, & medio Ordolucis montibus, quos uulgò appellant Cheuiet.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
