Latin
43.5 to 43.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 43.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui ab luerne ciuitate, alij ab Hybero duce, homine Hispano, nominatam ferunt, qui primus magna hominum congregata multitudine, eam occuparit, siue ut alij sentiunt, id nomen tu lit ab Ibero flumine Hispaniae celeberrimo, quod illius accolae primi insulam habitassent: aut ab Hyberno tempore, quia ad occidentem uergit: sed illud uerisimilius est, ut uel à duce Hispano, uel à flumine Ibero dicta sit, quando Hiberni cùm habitu corporum, tum ui uendi ritu atque moribus non ualde discrepant ab Hispanis uiciniori bus. Ab hyeme hyemalis insula appellari nequit, alias Norduegia &Suecia eadem ratione locari possent Hyberniae, quum hyems illarum regionum non minor sit hyeme Hiberniae. Spatium Hibernię dimidio minus quàm Britanniae aestimatur, quòd non amplius miliarijs germanicis septuaginta in longitudinem, &23. in latitudinem pateat. Caeterum solum &elum huius insulae haud multum differt a solo &coelo Anglię, nisi quòd Hibernia monlosior est &aquarum abundantior, quippe quae in editissimis etiam montibus passim paludes &stagna habet. Mira coeli temperies, fertilitas terrae insignis, etsi Hyberni agil culturae parum student. Nullum gignit uenenosum animal, nec aliunde illatum nutrit.