Latin
439.5 to 439.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 439.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
conseruationem condiderunt leges optimas, in primis autem con Plses graltissimam instit uerunt actionem, eamque tam seueram, ut inde ad nostram usque tempestatem per Germaniam tritum factum sit prouerbium: Der alt galgen zu Rufach hat gut eichen holtz. Quo minatur suspendium ijs, qui furto aliquid alienassent. Fuit tamen in terrorem hominum non eo loco quo hodie est, sed meridiem uersus non procul à pago Gundelsheim ea furca erecta, à qua eius loci incolae adeo abhorruerunt, ut exhis quàm paucissimi furti nomine accusarentur. Et cum Austrasij regni tempore Franci profligatis Romani Alsatiam finitimaque occupassent, Dagobertus nonus Francorum rex potentissimus Rubeaquum tenens, in ipsa urbe uersus occidentem, loco natura munitissiSmo, anno redemptione humani generis 623. arcem aedificauit, quàm uel à magna lapidum mole, tutissimoque contra hostes praesidio, Isenburg, hoc est, Ferriburgum, uel ut alij uolunt ab Iside frugum inuentrice (quamobß fertilitatem in eo colle antiquitus cultam arbitrantur) Isisburg nominare uoluit.