# Cosmographia universalis 444.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 444.1 to 444.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/444.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/444.1

In hac expugnatione suburbia ad ortum & austrum amoenissima, pue artifices tumultuarij, utpote fabri diuersi generis ac aerarijs habitabant) adeo humi prostra ta sunt, ut in plerisque locis uix hodie uestigia conspiciantur. In cineres iam coniecta ciuitas, cum inde ab incolis qui supererant, iterum post annos 140. à Philippo Barbarossae filio Sueuiaci duce uastata est. Is enim cum Henrici sexti Romani Imperatoris nomine gubernator Italiae fu isset, defuncto Henrico, Rom. imperij administrationem à principibus electoribus accepit. In nocentius autem pontifex infensus Philippo ceo quod Italiam gubernans in multis sibi aduer sus esset) non tantum imperij principes contra Philippum incitauit, sed excommunicauit etiam, ac aliorum principum auxilio Bertholdum ducem Zeringensem Caesarem creari fecit. Quaesa ma cum ad Philippum perlata esset, qui tum in oppido Mulhausen erat (quo multi principes Bohemiae, Saxoniae, Bauariae ac Sueuiae à quibus creatus Caesar erat, confluxerant) ferro oblatam sibi dignitatem tueri conatus est. Verum simul atque cognouit Zeringensis se potentia & uiribus imparem esse Philippo, ad eum ueniens, sibi repugnanti imperatoriam dignitatem oblatam esse ostendit, suaque sponte imperio se exuit. Pontifex tamen uidens imperium Romaterum in Philippi manibus esse, perseuerans in odio semel concepto, effecit ut à Coloniensi cuiscopo & Palatino Rheni, princeps Brunsuicensis Otto uidelicet, eius nominis quartus, Ro manus Imperator crearetur, quem ipse etiam pontifex, excommunicato adhuc semel Philip po, confirmauit & coronauit. At cum deus fortunaret res Philippi, ulturus Philippus illata iniurias, bello adoritur eos qui Ottoni adhaeserant, in quorum numero cum Conradus baru Hunnenburgensis, secundus eius nominis Argentinensis episcopus fuisset, Philippus impen rio potens & armis, anno domini 1200. in Alsatiam irruit, depopulatur totam eam ditionem quae ad episcopum Argentinensem spectabat, Rubeaquum expugnat, arcem Isenburgfras. git, ferroque in oppido consumit omnia. Idem fecit post annos ferè centum Adolphus comes à Nassouu, Rom. rex, non multum absimilem habens occasionem. Cum enim defunctu Rudolfo Caesare adiutus episcopi Moguntinensis fauore, anno Christi 1292. Caesar declaratus esset & imperij aliquot principes eundem ad tantam gubernationem parum utilem iudicassent (eo quòd partim ad ferendos eminentiae Caesareae sumptus, copiae familiares non sufficerent partim in rebus gerendis haberet fortunam sibi parum propitiam?

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
