# Cosmographia universalis 45.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 45.1 to 45.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/45.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/45.1

se essiderent & essent, à proximis Germaniae littoribus Saxones ad stipendia deuocabant, ut Ppugnatores suorum fierent in hostes, qui quidem Saxones, cognomento Angli, duce eorum Mitigerio insulam ingressi, Scotos atque Pictos praelio represserunt. Sed ipsi postea merce lllij Saxones ambitione ducti, magis Britonibus, quam Picti aut Scoti hostes nocuerunt. Ro llanos enim ciues & Britannorum primores maiori ex parte uario genere mortis interfece Illnt, ex eoque tempore coeperunt Saxones Angli dominari Britanniae. Habitabant autem illo tempo re Scoti in Hibernia, Picti uerò uenerant ex Scythia ut communiter putatur, unde & antea Sco fluenerant, conabanturque Hiberniam inuadere & sibi uendicare. At Scoti aliud dabant Pictis con illium, nempe ut partem aliquam occuparent in Britannia, quae non satis culta erat ob inhabitan lium paucitatem. Facta sunt autem ista circa annum Christi 449. Vocati itaque Anglisaxones, Expulsis hostib. facti sunt ipsi hostes regionis, insidijs laborantes pro optima terra, nec fru strati sunt uoto suo. Nam quum paulatim uires in terra obtinuissent, interfecerunt regem cum omnibus praefectis eius, coeperuntque in terra grassari igne & gladio, ut cogerentur incolae fugere in syluas & montes. Multi etiam traijcientes mare ingressi sunt Galliam, & ui occu pantes regionem quandam, ibi consederunt, denominataque est terra illa ab eis Britannia. Anglisaxones uerò obtenta Britannia sedem fixerunt in ea, appellataque est deinceps ab eis Anglia. Antequam autem subigerent Britanniam, habitauerunt in regione quadam, quae post discessum eorum denominata est Angria, & duces Saxoniae in hunc usque diem utun tur titulo ducatus Angriae (uulgò Engern) & Vuestphaliae. Coloniensis quoque archiepisco bus ex die destituti Herici Leonis, Angriae sibi assumpsit inscriptionis inter alios titulum Polydorus qui nostro aeuo descripsit historiam Anglorum, diuidit totam insulam in tres partes, nempe Angliam, Vualliam & Scotiam. Subdiuiditur uerò Vuallia quae & Cambria & populi Vus les, in Cornubiam siue Cornuualliam, quae ab ipsis Carneual dicitur, Noruualliam, Sout.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
