# Cosmographia universalis 450.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 450.1 to 450.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/450.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/450.1

sub Henrico quarto Hildegardis ducissa Sueuiae construxit in isto loco templum iuxta figuram & formam templi Ierosolymitani, quod paulò post filius eius Otro episcopus Argentinensis dedicauit diuae uirgini Fidei, tradiditque monacini habitandum. Qui breui adeò opibus pollere coeperunt, ut monasterium cresceret in praposituram: unde praeficiendorum magistratuum ius aliquandiu fuit apud Praepositum diuae Fidei. Sed Caesar, cui hic etiam nonnihil ditionis esset, facilè impetrauit, id aliunde compensans, ut in consortium reciperetur. Is fuit Fridericus secundus. Sicque amborum paripotestate Respublica administrabatur & uectigal aequaliter diuidebatur. Prętorem autem ouem Scultetum uocant, alternis annis per uices dabant. Id durauit usque ad tempora Rudolsiba saris, qui sui praecessoris approbata commutatione, totam iurisditionem imperio Romano uendicauit, Haec ex Beato Rhenano, cuius natale solum fuit Selestadium. Haud procul Selestadio in montibus Lotharingicis est monasterium ordinis sancti Benedicti nomine Haugshofen, cuius fundatores fueruut comites & fratres Hugo atque Albertus. Hugosactus est abbas illius monasterij. Albertus uerò residebat in arce Ortenberg, cuius situs est in eilerthal, quae uallis ab Alberto quoque nomen accepit, ut plerunque hodie nominer Al berti uallis. Quum anno Christi 144 4. sub concilio Basiliensi Ludouicus Delphinus, pii mogenitus Caroli regis Francorum in Alsatiam cum grandi exercitu sese effunderet, cuius milites Armeniaci & uulgò excoriatores uocabantur, & deuastaret Alsatiam, exurti ret uillas & arces, nemini parceret, non pueris neque senibus, non foeminis neque uiris, sed passim in omnes saeuiret, factum est sequenti anno 1445. die Iouis ante Palmarum, ut decell millia Armeniacorum transcenderent culmen montis, quod uulgò Furst uocant, rectaum peterent Galliam, praemissis nudis & inermibus, ne ab incolis interficerentur, & interiss circiter quadringenti ex Selestadio, Leberoia & tyllero insidias posuerunt in recessibu montium, subitoque magno clamore & fremitu irruerunt in armatos Armeniacos, & tut darunt quasi trecentos in angusto terrae spacio, ceperunt quadringentos equos, nouem bom bardas, octo signa, & aliquot cataphractorum integra arma. Inter occisos hostes fuitado lescens quidam dux, & Landgrauius unus, uterque ex Scotia natus, sororius regis FranesaDelphini marscalcus.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
