# Cosmographia universalis 451

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 451. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/451

Nec mihi dubium, si Beatus Rhenanus bonae memoriae, cuius haec urbs patria fuit, superuixisset, omnia absolutiora exhibita fuissent. Selestadium De monte sanctae Otiliae & de Landgrauiatu Alsatiae. Am quoque suprà meminimus, quomodo Hildericus rex Franciae anno Christi 680. contu lerit affini suo duci Etticoni Alsatiam, feceritque eum ducem. Sunt qui eum uocant Adalricum, alij Atticum, tertij Eticonem. Residentia eius erat in superiori Nehen, commutauitque arcem Hohenburg in coenobium uirginum, cui filiam suam Oriliam praefecit abbatissam.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
