# Cosmographia universalis 456.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 456.1 to 456.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/456.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/456.1

Successit ei in ducatu Alsatiae filius eius Adelprechtus, qui sagitta ictus interijt, cuius filia Athala unà cum patre fundauit monasterium sancti Stephani Argentinae factaque est abbatissa in eo. Deinde tempore Ottonis primi, comites Kyburgenses, qui de sanguine eiusdem Impera toris erant, potiti sunt rerum in Alsatia. Sunt qui uolunt eos factos Landgrauios Alsatiae, alij uero dicunt ab Ottone tertio Alsatiam primum in Landgrauiatus duos erectam, peruenitque tandem Landgrauiatus superior, qui continet oppidum Einssheim & circumiacentia quaeque locam, ad comites Habspurgenses. Anno quoque Christi 1238. quum Henricus Landgrauius inferioris Alsatiae absque prole decederet & comites Otingenses aliquid iuris ad dominium illud haberent, numerauit eis episcopus Argentinensis certam summam pecuniae, uendicauitque sibi inferiorem Landgrauiatum, quem & in hunc usque possidet diem. Argentina, uulgo Strassburg. Rgentoratum uulgo Strassburg, olim mediocre fuit oppidum, hodie uero eminentissima est urbs. Habuit olim comitem rei militaris, qui dictus est Argentoratensis, sicut & tota Tribocorum regio, quam hodie uocant Alsatiam, Tractus Argentoraten sis fuit appellata. Quòd quidam uero scribunt, ante Iulij Caesaris tempora in Argento rato cameram fuisse Rom. tributorum, atque ob id eam urbem dictam Argentinam, alij putant fabulam esse, quum Romani olim Rationalem summarum in Gallijs habuerint, & praepositum thesaurorum apud Treuiros, atque illic etiam procuratorem monetae. Quapropter quum comiti Argentoratensi instipendia militum pecunijs opus esset, aliunde haud dubie sub peditabatur. De exordio huius ciuitatis nihil certi habetur. Sunt tamen qui putant eam condi tam unà cum Treueri, & quemadmodum Treueris à suo conditore Trebeta hoc nomenaccepit, ita quoque Argentoratum ab eodem Trebesburgum aut Tyrasburgum primo fuerit uocatum, ac deinde mutatis aut additis aliquibus literis degenerauerit in Strassburgum. Sunt alij qui hanc nominis mutationem adscribunt Attilae tyrannidi, qui cum istam diruisset urbem unà cum multis alijs Germaniae ciuitatibus, undique fecit eam peruiam: ut cunctis aduenientibus sine difficultate uia libera pateret in eam, post quod factum, uulgo dicta fuit Strassburgm id est, Stratopolis. Quicquid de uocabulo sit, hoc certum est, urbem ipsam ab antiquo semper celebrem fuisse, quin & felicissima illa Iuliani cum Alemannis pugna, eam adhuc nobiliorem apud ueteres fecit. Octo enim reges Alemannorum coniunctis uiribus, Rhenum cum Iuliano pugnaturi transcenderunt, & apud Argentoratum sua fixere castra.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
