Latin
457.5 to 457.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 457.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerunt quoque multi capti &in ciui tatem ducti, multa etiam damna utrinque illata. Postremo mortuo episco po, pax est reformata. Circa annum Christi 1148. tanta fuit pestis per Europam grassans, qualem in historijs nemo legerat fuisse inter mor tales. Fuerant autem de ea infamati Iudaei quod eam prouocaue. rint fontibus infectis, &propterea cremati sunt ubique locorum. Habitus fuit etiam super hac re tractatus in Benseld oppido Alsatiae, &ut scribitur, quidam ex Iudaeis inuenti fuerunt ceu omnium maleficiorum autores atque in Hispania de ueneficijs conuenisse. Item de nece multorum puerorum, de falsificatione super debitis instrumenItorum &monetae, unde plebs furens omnes traxit ad supplicium, Cremati sunt in multis locis Iudaei, &cum euadere se non posse uiderent, incluserunt selnd bus &seipsos cremauerunt unà cum locis uicinis. Dicitur Moguntiae hinc tantum exciuuil ignem, ut magna campana in ecclesia sancti Quintini ex igne defluxerit. Scribitur etiam, quil inuenti, fuerint sacculi in fontibus ueneno pleni: quapropter fontes &putei obstruebantui loco aquae putealis homines utebantur aqua fluuiatili &pluuiali.