# Cosmographia universalis 46.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 46.5 to 46.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/46.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/46.5

Successit ei filiums ius Eduardus, & hic Danos ex Anglia abegit, qui pluris mum incommodauerunt insulam. Post Eduardum multi te ges successiue regnauerunt usque ad regem Cuntonem, cuius re gia fuit Londinum: & hic ad obedientiam coegit totam An gliam, Scotiam, Daniam & Nortuegiam, anno scilicet Christi 1000. creauitque filium suum regem Nortuegiae, & alium filiu Daniae. In Anglia uerò regnauit Eduardus tertius, & e mortuo sine haerede, factus est Vuilhelmus Normandus di cis Ruperti filius, qui erat de sanguine eius, rex in Anglia. Mortuo autem Vuilhelmo al no Christi 1085. regnauit filtus eius Vuilhelmus, & post hunc Vuilhelmum Henricus huius nominis primus, frater eius. Hic duxit uxorem filiam regis Scotiae, Matildem nomine. Eoru temporibus uixit Anshelmus episcopus Cantuariensis. Paruit huic Henrico ad tempus Scotia & Vuallia. Post hunc regnauit Henricus secundus, qui adiecit regno suo Hiberi niam, Orcades insulas, Normandiam, Aquitaniam atque Vasconiam. Maculauit tamen gloriam suam sanguine Thomae Areihepiscopi Cantuariensis. Successit ei in regno Richardus filius eius, & is profectus est anno Christi 1181. cum Philippo rege Franciae atque alijs printi pibus ad terram Sanctam. Cumque reuerteretur è terra promissionis, captus fuit in itinere àdi cibus Austrię, & multatus tanta ui pecunię, ut pro redemptione eius secundus quisque calis aureus uenditus fuerit, & monachi cogerentur uendere libros. Historiam habes infrà i descriptione Austriae, & item in descriptione terrae Sanctae, sub titulo Guidonis regis. Ro uersus autem in regnum tristiciaque absorptus, breui pòst mortuus est. Regnauit uerò poste lohannes frater eius, cuius Ludouicus rex Francię grauissima intulit bella, ut ille rebus suis diffisus, cum Pandullo Rom. Pontificis legato pacem composuerit, pulsos episcopos inpatriam reuocauerit, Angliamque & Hiberniam sedi apostolicae fecerit in aeternum uectigales, & magnum auri pondus, nempe 70 auri marcas, uel duo millia Nobilium, ut loannes Maior scribit, in annos singulos pendere pollicitus sit. Alij de hoc sic scribunt: Cùm Philippus tex Galliae animum adijceret ad ulsciscendum Anglum, Angius ueritus eius potentiam, ad Rom.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
