# Cosmographia universalis 468.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 468.1 to 468.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/468.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/468.1

Vyssenbur Geminus pons, uulgo Luueibrugk, & item Bidiscum, id est, Bitsch. Vit Geminus pons à multis annis comitatus, subactusque est illi comitatus seu dominium Bidiscense, & fuit hic titulus illorum comitum: Simon Vuecker comes Gemini po tis & dominus Bidisci. Itaque postquam dominium Bidiscense & comitatus Geminipo tis coaluerunt, atque in unum uenerunt corpus, uendiderunt comites dominium Gemini pontis Ruprechto principi Palatino, regi scilicet Ro. aut patri eius, qui etiam Rupertus fuit uocatus, retinueruntque titulum comitatus ac deinde dominij Bidiscensis. Anno 1420. au ctus princeps Palatinus filijs, designauit uni eorum, nempe Stephano, comitatum Zuueibrungk ensem, atque ille ducens uxorem Annam comitissam Veldentzensem, per illam obtinuit comita tum Veldentzensem, atque comitatum Spanheimensem. Quum uero dux Stephanus genuisset liberos Fridericum & Ludouicum nigrum, distribuit inter eos terras suas. Friderico alsignauit posteriorem & priorem comitatum Spanheimensem pro media parte, alteram autem medie tatem habuerunt Marchiones Badenses, quin & Fridericus obtigit oppidum Siemern cumto ta noua iurisdictione, Erenberg, Vualdeck, Bolanden, Strumburg arcibus, & oppidis Vuach enheim, Ogerssheim, Lambssheim & Frenssheim. Et quoniam haec quatuor oppida Vuachen heim & reliqua multo aere oppignorata erant, tradidit ea dux Fridericus fratri suo Ludouiconi gro: sed cui deinde sunt rursum erepta, postquam ille bellum mouisset contra Fridericum Palatinum electorem. Porro Ludouico nigro obuenerunt duo comitatus Zuueibruckensis & Ve dentzensis, dominium Kirckellense, atque arces Vuegelburg, Drysels, Neuchastel & oppidum Anuuiler. Oppidum Siemern primum fuit regi Ruperto obaeratum à quodam comite Rugrauio pro sex millibus florenorum, ac postea iure haereditario eidem uendita. Facta est autem memorata diuisio anno Christi 14.4. Haud procul à Gemino ponte est monasterium ord. sancti Benedicti, Hornbach nomine, quod fundauit diuus Pirminius, qui & in eodem sepultus iacet. Saletio, uulgo Seltz, item Schuuart zachNno Christi 980. fuit Saletionis instituta abbatia ordinis sancti Benedicti ab Imp. Adelheide uxore Ottonis primi, filia Rudolsi regis Burgundiae, ubi & sepulta iacet. Est tamen monasterium illud haud multis retroactis annis mutatum in collegium sacerAAdotum. Annales Francorum, oppidum istud uocat Salesiam: Germani uero uoca Seltzam, distatque sex milliarijs secundum cursum Rheni ab Argentina. Est autem Rlt nus in eo loco auri ualde ferax, quippe quod purum ex arena colligitur & conflatur. Annomini 724.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
