Latin
468.5 to 468.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 468.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
fundauit Ruthardus dux Alsatiae atque uxor eius Yrminsindis monasterium Schuuaim ach, sed quod postea fuit translatum per comitem Megenhardum &extructum iuxta up pidum Liechtenauu. Taberna montana. Ondiderunt olim Romani iuxta Rhenum aut non procul ab eo tres Tabernasui milites hyemauerunt, nempe Tabernam Alsaticam, quam hodie possidet episcopus Argentoratensis, Tabernam Rhenanam, cuius dominus est episcopus Spirensis, &Tabernam montanam, quae uno milliario distat ab Vuyssenburgo, paretque duci Zuuei brugkensi. Sed cum Ludouicus dux niger arma mouisset contra principem Palatinum electorem, Fridericum scilicet, indignatus princeps elector, spoliauit eum hoc oppido ansiChristi 1455. sed quod deinde illi restituit, spe bona ductus quod nunquam contra se ageret, quod tamen ille minime seruauit, Ciuitus ensis &Rhenensis, cuius typum nobis exhibuit cum succincta descriptione, prudens senatus eiusdem ciuitatis, cupiens &ipse bene mereri de Cosmographiae studiosis, posterisque gratificari, &animi sui erga bona studia exprimere propensionem: sciens nimirum perpetuo uicturum quicquid semel in publicas relatum fuerit literas. Patrocinatus est autem mihi in hoc negocio uenerandus &doctus uir, dominus Henricus Pfefferkorn, collegiatae ecclesiae Landoienm.