Latin
SCOTIA!
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 49
Unproofread scanNot analysed yet
In multis tamen locis nullum crescit triticum, sed habitatores ibi ex auena mediocrem conficiunt panem, id quod potissimum faciunt rustici in Vuallia &inScoria. Pascua in utroque regno sunt optima, unde &nullibi melior &tenerior inueni? lana. Abundant syluae feris, maxime ceruis, damis, syluestribus capris &apris. Nec usquam 1o corum tot inueniuntur cuniculi, ut in Anglia. Scotia tamen in fertilitate non potest aequa si Anglię, nisi quod piscosior est &carnibus pecorinis abundantior, quia habet passim port luros, &aditus marinis aquis peruios: item lacus, paludes, fluuios, fontes longe plenissimos biscibus, ut in quibusdam locis duodecim salmones uno emantur aureo. Est multis in lotis montosa, &in summo montium aequata agri planicies, pecoris pabulum ubertim sup peditans. Iuxta ciuitate m Aberdoniam multa inueniuntur nemora, putanturque esse Calido llia sylua, cuius meminit Ptolemaeus, incipitque duobus miliaribus ab Ed inburgo regia Rotiae. Vitra Scotiam uersus septentrionem sunt Orchades insulae, quae omnes nostro ę uo inhabitantur, &crescit in eis auena &hordeum sed nullum triticum. Habent optima pa scua, multaque pecora. Nulli sunt lupi in Anglia, &illati non manerit, atque ob id pecora ob ambulant absque ulla cura et custodia hominum. Oues sunt cornutae, praeter morem aliarum regionum. In Scotia inueniuntur arbores, quae producunt fructum folijs conglomeratum: &is cùm oportuno tempore decidit in subiectam aquam, reuiuiscit conuertiturque in auem uiuam, quam uocant anserem arboreum. Crescit &haec arbor in insula Pomonia quae haud procul abest à Scotia uersus aquilonem. Veteres quoque Cosmographi, praeser tim Saxo Grammaticus, mentionem faciunt huius arboris, ne putes esse figmentum à nouis scriptoribus excogitatum. Scribit tamen Aeneas Syluius de hac arbore in hunc modum: Audiueramus nos olim arborem esse in Scotia, quae supra ripam fluminis enata fructus produceret, anetarum formam habentes, &eos quidem cum maturitati proximi essent sponte lua decidere, alios in terram, alios in aquam, &in terram deiectos putrescere, in aquam llerò demersos, mox animatos enatare sub aquis, &in aëre plumis pennisque euolare. De illa re cum auidius inuestigaremus, dum essemus in Scotia apud lacobum regem, homilem quadratum &multa pinguedine grauem, didicimus miracula semper remotius fufere, famosamque arborem non in Scotia, sed apud Orchades insulas inueniri.