Latin
50.5 to 50.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 50.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Differunt al Anglis Scori legibus &institutis, quia isti ciuileius usurpant, uti caeterae fermè gentes, illi uerò municipale tantum habent. Sub imperatore Marco Antonino Vero Angli, Lucio ipsorum rege id per Epistolam ab Eleutherio Papapostulante, conuersi sunt primum ad fidem Christianam. Et cum sub Diocletiano Imperatore ubique Christiani raperentur ad supplicia, etiam in Anglia multi ob Christum sunt passi. Anglisaxonibus uerò irruentis bus in prouinciam &indigenas expellentibus, extincta est fides Christi in Anglia usquem ad tempora Gregorij sancti. Hic cum fortè Anglorum pueros Romae uideret uenales, alli dens patriae uocabulo, bene inquit Angli dicuntur, quia uultu nitent ut angeli. Oporteti lis iter salutis aeternae administrare. De fluuijs, ciuitatibus, episcopatibus &academijs Angliae &Scotiae. T iam diximus, Angliam separant à Scotia amnes Tueda &Suluaius. Est dein de alius magnus in Anglia fluuius, Sabrina nomine, uulgò Habern, originem su mens in Vuallia, &post multas ambages apud Bristou ruens in mare. Sunt et alim duo insignia flumina in Anglia, unum uocatur Humbria, cursumque suum dirigil uersus Eboracum, &recipiuntur ab ipso Trenta &Dunus. Alterum appellatur Tame sis, ad cuius ripam collocatur regia Angliae nempe Londinum, quod olim Trinouantum fuit uocatum. Tempore nostro est insigne emporium &mercatus in eadem urbe, possuntum maiores naues per Tamesim illuc deduci. Mille passibus ab hac urbe uersus occidentem est monasterium Vest, id est, occidentale monasterium situm ad Tamesim, ubi regium est palat um, regumque Angliae sepultura. Porrò tribus millibus passuum à Londino uersus oriens tem, etiam iuxta fluuium Tamesin, est Greuenwich, regum Angliae commune receptaculum. Illic naues ascendunt Londinum usque, quae ab equis non trahuntur, sed uel uenti inm pulsu uel maris fluxu et refluxu concitantur. In Tamesi fluuio tria uel quatuor cygnorum mil lia domestica dicuntur inueniri. Alia insignis Angliae ciuitas est Eboracum, quod uulgò ut cant lork seu Yorck, habetque locus ipse magnum ambitum, sed non est eò populosior aut et amlocupletior. Tertia insignis ciuitas appellatur Noruick, habetque episcopum.