# Cosmographia universalis 500.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 500.1 to 500.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/500.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/500.1

Ic perculit animum nostrum specimen quod nuper exhibuisti in depicta urbe nostra Treuirorum, ut porro cogitauerimus tibi typum alterum oppidi nostri Confluentis, Rle ni & Mosellae confluxu decantati, atque adeo circumiacentem ambitum quaque patet, mon tium iugis eminentem, castris insuper & uinetis conspicuum, ad haec insulis irriguis & uallibus non inamoenis illustratum, in tabula delineatum, suppeditare: sperantes gram apud te locum habituram esse hanc exaugendi Cosmographicum opus tuum, intentionem & uoluntatem nostram, non enim obscurum apud nos esse potest, nouis subinde in opere tuo ob uersantibus figuris, ceu delitiari lectoris animum, ac ueluti cum hospes πολύτροπος per nouas reptatur terras, nouis alibi alijs demulcetur & detinetur spectaculis. Verum ne hoc Auctario oneri tibisimus, rursum symbolum aliquot aureorum conferimus, non quod laborem tuum exaequare uelimus, sed ut extaret apud te benigni animi nostri in studia tua Matheseos, quibus orbi te commendas, fauor & applausus. Bene uale, ex thermis Bertricensibus 12. Iunij, Anno 1545 Confluentiae descriptio. COnfluunt hoc loco duo celeberrimi fluuij, Rhenus & Mosella. Oppidum est antiquum sicut & reliquae omnes Confluentes, quarum nunc paucae iuxta Rhenum inueniuntur. Studuerunt enim ueteres in huiusmodi confluentijs condere ciuitates & arces, quod ea loca turiora sint & munitiora, ac deinde multas commoditates ab amnibus habe ant. Id uidere licet in sit iharum ciuitatum, Basileae, Argentorati, Maguntiae, Bingih Vimae, &c. Sunt qui putant Mosellam à Ptolemaeo uocatum Obrincam, at descriptio non saus respondet, posset uerius accipi pro Naha fluuio, iuxta Bingium in Rhenum cadenti. Simon Richuuinus de eadem ciuitate. Abet Confluentia homines emunctae naris & ingenijs bene dotatos & excultos. Spirant nescio qui Atticum omnes ibi nati. Vinum paulò supra Confluentes crescit plane Phalernum, in uicis praecipuè Horgheim & Lanstein. Frumenti ferax satis est ager, sed proprer loci angustiam multum crescere non potest. Infrà campus est planis simus exporrectus ad Antoniacenses usque, diciturque uulgo, Das Engerssbauum, frugibus & uineis satis felix. Rustici ibi nescio quid quàm pro loci amoenitate barbaricum sapi unt. Confluentiae, quod mirum est, magna est raritas & caritas piscium. Rutilantem uiscere Sal monem liberalius uenditat forum Confluentinum. Quidam epicureorum more lubentias men sarum sectantes, stridentes focis obsonia plebis alausas in delicijs habent.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
