Latin
500.5 to 500.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 500.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed displicent piscis uiscêre prae tenero surtim congestus aristis. Vicina regio transrhenana, uulgo Vuesteruualddl cta, &clarum oppidulum Montiburium, ubi natus sum ego, suppeditat copiose Rhenanis ali moniam. Sunt qui scribunt supra confluentes natum Caligulam in uico Ambiano: de quo uide Suetonium. Certe mihi incognitus est locus. Andernacum. VIrca annum Christi 1120. episcopus quidam Coloniensis construxit hoc oppidum, aut potius uetustum instaurauit. Nam Ammianus qui sub Iuliano Caesare militauit, meminit huius loci, uocatque ipsum Antennacum. Habet autem situm amoenum iuxsa Rhenum &inter montes. Bonna. Ttolemaeus &multi alij ueteres scriptores mentionem faciunt huius loci, atque obiu necesse est ut ille uetustus sit. Habet hodie dominum Episcopum Coloniensem, situsque est in amoena planicie, ubi montes Rhenenses, qui à Bingio descendunt Rhenumque includunt, in planiciem euanescunt. Colonis sis, Agrippina ab Agrippa dicta, in ripa Rheni sita, &iuxta magnificentiora eius aedificia hic expressa, cuius picturam ad me misit eximius uir, Dominus Simon Richuuinus, medicinae doctor, amicus incomparabilis, atque bonorum studiorum promotor operosissimus.