Latin
524.1 to 524.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 524.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Adiecta est etiam conditio ista, quod abbas uoluit in factum in praesu dicium Rom. imperij, cuius praelatus est, aut in praeiudicium dominorum Mediolanensim, quorum comes erat, aut domus Austriae unde feudum habuit baronatus. Altera liga quae &maior est, est ecclesiae cathedralis, qua primum episcopus Curiensis, collegium capitulare &ciuitas ipsa uniti, anno Christi 1419. annis 50 &uno, ciues facti sunt Tygurensium, ac deinde quo adhus tutiores essent, confoederationem inierunt cum uicinis suis qui sunt de prima liga. Tertia liga est io. iudiciorum aut iurisdictionum, eorum scilicet qui habitant in Prettigoia, qui anno Christi 1470. conglobati, conceperunt quandam unionis formulam, ac demum omnes tres ligae coniurantes, unum fere con foederationis fecerunt corpus. Nec hoc contenti, reliquis quoque Heluetijs sunt coniuncti: quin ®no Franciae, cui tamen uallem Veltlin abstulerant, se certis conditionibus obligarunt. Gube nantur ligae istae per suas communitates, utunturque partim lingua Germanica &partim Longobardica, hoc est, corrupta Italica. Supremum in Rhetia oppidum iuxta priorem Rhenum est llantium, habetque in suis insignijs coronam per quam fluit Rhenus, in signum quod ipsum supremus locusane ceu Rheni corona sit. Iuxta posteriorem uero Rhenum, supremum oppidum est Furstnouum, à Curia duobus magnis milliaribus uersus montem Spluger distans, estque sub dominio episcop Curiensis. Haud procul ab eo oppido uersus Rheni fontem iacet arx quaedam uetustissima, olim quidem firma &munita, posita supra eminentem petram, ubi duces Rhetiae curiam suam habuerunt, appellata Realt, hoc est, Rhetia alta, duabus dictionibus in unam corruptam contractt De ualle Rhenana sub Curia. . Nfra Curiam ad spacium magni miliaris erumpit Langarus ex Pretigoiae montibus, flumuius quidem satis impetuosus, misceturque mox ubi Pretigoiae fauces exienirt Rheno. Succenst deinde Meienfeld, olim Lupinum dictum. Incolae aiunt Maiam matrem Met curijibio, lim honoratam, atque oppidum ab eo nomen Maienfeld accepisse. Fuit autem oppidum ipsumde minorum de Brandis, sed nostro tempore agnoscit Grisones, utiturque lingua Germanica &quitur deinde ad dexteram Rheni Nebelgoia, in qua iuxta arcem Gutemberg est ditio Vadutzensis, inde Estnerberg, comiti à Sultz parens, postea comitatus Feldkirchensis, qui ad lacum ustum Brigantinum extenditur. Est Vadutz, quasi uallis dulcis, nostro tempore regio amoena, bens arcem rupi sublimi &praecipiti impositam, atque satis munitam.