# Cosmographia universalis 53.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 53.1 to 53.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/53.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/53.1

Alexander filius Guilelmi pacis amator successit patri, mortuus annornis & unum relinquens filium regni successorem Alexander iste inunctus suit barchiepiscopo sancti Andreae, & duxit uxorem Margaretam filiam Henrici regis Aaliae. Hic tandem de equo cadens, fractis ceruicibus expirauit, nullo relicto haerede. Eultpost eum ordinatus administrator Scotiae Guilelmus Vallaceus, uir pugnacissimus, silllultas strages in Anglia fecit, & regem Eduardum aliquoties in fugam uertit, sed suis Iitandem inuidentibus hanc gloriam, atque eum relinquentibus, Eduardus grauia bella Atifauit contra Scotos. Tunc Scoti elegerunt administratorem regni, lohannem Culvngum, generum Dauidis aut nepotem eius, Marioriae scilicet maritum aut filium, sub quo siduardus Scotiam ingressus, totam sibi subegit. Cumyngus autem paulopòst est à Rober to Bruseo in ecclesia iuxta altare interfectus, uendicauitque Bruseus sibi regni coronam, ad lutus per familiares quosdam. At Angli & Scoti quidam, praesertim Cumyngenses, Bruseum persequentes, in fugam egerunt, fratres eius captos ultimo affecerunt supplicio, & uxore eius in Angliam ductam, ibi incarcerauerunt. Eduardus rex Angliae in regno Scotie, ius habere uoluit, idque requisiuit à lohanne Baleolo; qui de antiquiore sorore Eduardi de scenderat. At Bruseus sensim uires recuperat, et uiriliter resistit regi Anglię, sępe Scotiam pe tenti. Irritati Scoti Northumbriam populantur, uicos omnes edaci flamma consumur, se les & pueros atque mulieres trucidant, atque delubra spoliant. Haec omnia contigerunt sub Eduardo secundo, qui & acerrimam pugnam cum Scotis habuit, & multa millia hominum ex iuo exercitu amisit, licet uictoria Scotis non fuerit incruenta. Anno i322 Eduardus rex centum millia pugnatorum in unum coegit atque in Scotiam misit. Scotis autem à facie eius cum rebus suis fugientibus, rex penuria uictualium laborans, cogitur redire. Anno 1326 Eduardus rex Angliae & Isabella mater eius, mittunt oratores in Scotiam, & offerunt filio Roberti regis sororem Eduardi, & renunciant simul iuris dictioni suae super tegnum Scotiae. Consentiens autem Robertus Bruseus, accepit Dauidi filio suo quinquen hi sohannam sororem Angli, transactisque tribus annis post hanc concordiam, mortuus est Robertus, uir in re militari excellens, qui Anglos ex Scotia eiecit, & bis cum Anglo diffitilimis praelijs congressus est, semperque uictor euasit.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
