# Cosmographia universalis 53.5-8

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 53.5 to 53.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/53.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/53.5

Propter impuberem autem regem, Thomas Ranulphus regno praeponitur, uir optimus, sed qui à subornato monacho medico, ueneno ante legitimum tempus interfectus est. Dauide rege res Scotiae moderante, Eduardus uxoris suae frater Calesium obsedit. Tunc rex Galliae Philippus Valesius rogat Dauidem, ut Angliam hostiliter ingredia sur, sicque Eduardus obsidionem Calesij dissoluere cogatur. Rex Dauid consilium iuuenum iccutus, obtemperant Gallo; Anglisque ei occurrentibus capitur, & Scotia passim diripitur. Quod uidens Gallus misit pecuniam in Scotiam pro colligendo milite: at Vicerex accepta pecunia, militibus nihil dedit. Irruentes tamen Scoti in Angliam, afflixerunt eam, sed non sine suo sanguine. Eduardus qui sororium regem captum tenebat, accepta clade à Scotis, relicta Gallia cum maximo exercitu Scotiam ingressus, passim omnes trucidat, etiam par ullos, comburit Ed inburgum & Ladoniam, tandemque non sine suo damno redit in Angliam. E uero Dauid datis obsidibus reuertitur in Scotiam, ad tractandum cum suis de redem Ptione. Sed non inueniens consensum populi pro postulatis, reuersus in Angliam obsiSe liberat. Anno 1356 lohannes rex Galliae captus est ab Eduardo Anglo, sicque An glus duos penes se habuit captos reges. A Scoto petebat ducenta millia Nobilium pro sua liberatione, quae ad certos solueret annos. Galli uerò pro suo rege liberando, magnam su segni partem uoluerunt Anglo dare. Porrò regina Scotiae, soror Eduardi, mortua est in Ar Slia, comitata uirum. Franter quoque eius, rex Angliae, mortuus est eo anno, uir pugnacissiimus. Dauid autem rex quum nullum haberet haeredem, conabatur Scotos persuadere, ut ciperent Anglum pro rege: at illis dissentientibus, egerunt cum eo ut aliam duceret uxorem, idehaeredem susciperet. Cumque illa nullam gigneret prolem, ille abiecit uxorem, non sine malo exemplo. Mortuus est autem rex Dauid in Ed inburgo, anno 1370. & electus est sepos eius Robertus Steuartus ad regnum, cuius posteri imperarunt usque in hodiersumdiem. Suo tempore uiolatae sunt induciae, factae in liberatione regis Dauidis ad annos quatuordecim & utrinque multa illata sunt damna.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
