Latin
531
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 531
Unproofread scanNot analysed yet
Nec te moueat lector, qui non intel ligis Germanicam linguam, quod urbis huius insigniora aedificia Teutonicis expressi uocabu lis &non Latinis, quia non uidi quid utilitatis tibi extero homini hinc accederet, nisi fortassis in nomine Bregentz haerêre posses: is enim est locus Brigantinus, uetustissimum oppidum, à quo &tempore Strabonis lacus Acro mus dictus fuit Brigantinus, id quod te lectio historica huius libri plenius edocebit. Ec 4 Lindoiae Achilles Gassarus Lindoiensis, medicinae doctor, suo Sebastiano Munstero, S. Cripsi ante septimanam hinc ad te, Munstere obseruande, quaecunque ex re utriusque necessaria putabam: nunc uero hocce tabellione iterum scribere cogor, ut explorem certo nuncio, num omnia receperis.