# Cosmographia universalis 531

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 531. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/531

Nec te moueat lector, qui non intel ligis Germanicam linguam, quod urbis huius insigniora aedificia Teutonicis expressi uocabu lis & non Latinis, quia non uidi quid utilitatis tibi extero homini hinc accederet, nisi fortassis in nomine Bregentz haerêre posses: is enim est locus Brigantinus, uetustissimum oppidum, à quo & tempore Strabonis lacus Acro mus dictus fuit Brigantinus, id quod te lectio historica huius libri plenius edocebit. Ec 4 Lindoiae Achilles Gassarus Lindoiensis, medicinae doctor, suo Sebastiano Munstero, S. Cripsi ante septimanam hinc ad te, Munstere obseruande, quaecunque ex re utriusque necessaria putabam: nunc uero hocce tabellione iterum scribere cogor, ut explorem certo nuncio, num omnia receperis.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
