# Cosmographia universalis 534.1-3

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 534.1 to 534.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/534.1

Feceris igitur mihi rem gratam, si certò ac cito super omnibus, quae prius de Lindoia nostra atque Rhetorum Curia exaraui, responderis, simul ac indicaueris, quo tempore librum tuum expectare debeamus. Stumpfij enim Chorographia multos undique inuitat & incitat longe maiora, pulchrioraque te daturum sperare: quare caue, ne spe tanta frustremur. Caeterum num Vimenses, Augustani & reliqui Sueui conatus tuos, uti ante biennium promiserant, adiutent, scire uelim, simul ac catalogum nouorum librorum nuper istic aeditorum habere gestio. Bene uale: celerrime ex Lindoa, octaua paschae, anno domini 1548. Sebastianus Munsterus. Has literas ad me dedit, candide lector, eximius uir dominus Achilles, quum adhuc nesciret sibi delegandam prouinciam describendae Augustanae urbis, atque ab ea ciuitate, mansione sua, ad tempus secessisset Lindoam ad patriam suam, animi recreandi gratia. Postea uero à me sollicitatus, Augustanam quoque urbem depingi curauit, atque succinctam adiecit descriptionem, ut infra uidebis, Lindoia. Indauium seu Lindoia oppidum imperiale situm in insula Acromi lacus, aquis undique & fluctibus circumdatum, nulla sui parte continentem tangit, nisi ubi lapideo ponte, qui ducentos nonaginta passus in longitudine habet, terrae annectitur. Locus est admo Edum amoenus & salubris, uentis omnibus peruius, aquam fontanam & uiuam, agrum circum circa fertilem, nec non omnia quae ad uictum pertinent facile comparatu habens, adhaec aedificijs satis splendidis ornatus, nulli non negociatorum generi opportunus existens, natura firmus & aduersus inopinatas hostium incursiones tutus: in cuius occidentaliori latere haud minor ambitus adhuc, tanta uinearum copia colitur, ut populari annonae cursu centum cupae seu (ut dicere consueuimus) plaustra uini, sed pro fundi natura satis austeri, crescant: & spacium illud moenijs & fossa, duabusque tum portis tum sublicijs pontibus à praefato oppido dis cretum, Insulae nomen ex antiquo, etiam apud uulgus, obtinet, in quo hodie piscatores solum nauiumque architectones cum paucis aliquot textoribus habitant.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
