Latin
55
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 55
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit Paulus louius interfectos cum eo archiepiscopum unum, episcopos duos, abbates quatuor, proceres uerò &equestri dignitate honoribusque militiae illustres, triginta sex. In sumna, ad octo millia Scotorum ea die caesa fuerunt, totidemque fermè capta. selacobus quintus puer erat unius anni, quum pater eius periret, coronatus anno 1515 apid Schonam, quo loco solent reges Scotorum inaugurari. Interea loannes patruelis regis defuncti uocatur à senatu regni ex Gallia, ut tutorem ageret pueri, ®ni guberna lorem. Veniens autem in regnum, coepitbellum gerere unà cum Gallis contra Anglos, &principes quos putabat deseruisse regem in bello, occidit, ob quam rem sibi metuens regre ditur in Galliam. Porrò lacobus rex duxit uxorem primogenitam regis Galliarum, qua intra annum sublata è uiuis, duxit aliam Gallicam dominam, quae adhuc uiuit, ex qua tantum una illia reliqua est, propter quam nunc inter Scotos &Anglos pugnatur: sed de morte laco bi quinti similis historia est morti patris. Conuenerat inter regem lacobum quintum &re Sem Angliae Henricum octauum, de colloquio habendo Eboraci, in quo putabatur Maria filia regis Henrici desponsanda Iacobo regi tunc uiduo: at Scotorum episcopi metu entes, ne lacobus ex colloquio Henrici mutaret animum in religione, effecerunt ut Gal sus impediret colloquium, &animaret lacobum contra Henricum ad gerendum bellum. Quod cùm non satis felices haberet successus, moritur lacobus dolore animi in castro Falckenland: factusque est post eum gubernator regni &tutor pupillę constitutus, consan guineus regis, Comes de Vrania, &dominus de Hammulton: is bellum gerit cum Anglis pro filia Iacobi quinti, quam renuit dare filio Henrici octaui coniugem, sicut antea fuerat constitutum.