# Cosmographia universalis 56-2

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, HISPANIAE DESCRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/56-2

BarSTagut A. Toler Granat & mi otess Mallorca spania, ut tabula eius indicat, undique alluitur mari, excepta ea partes qua Galliam contingit, ibi altissimis montibus, quos Pyreneos uocant, separatur à Gallia. Appellantur autem montes illi Pyrenei, à crebris fulminum ignibus, uel quod syluae in Pyreneo frequentes et habitationes, iniectio à pastoribus igne, prisci temporis flagraueruntur. Durante autem incendio aliquot diebus, ex montium concoctione coeperunt descendenre stillicidia argenti liquefacti. Et cum habitatores illorum locorum usum argenti non haberent, contemnerentque metallum illud, superuenientes mercatores è Pho nicia, emerunt uilibus mercibus magnam uim argenti. Diuisa fuit olim Hispania in tres prouincias, Beticam scilicet, quae hodie est Granata, Lusi taniam, quam nunc uocant Portuga liam, & Tarraconem, quae hodie continet Cataloniam, Castiliam, Nauarram & Galliciam. I secundum losephum atque Berosum, Tubal, Noe nepos, fuit primus rex Beticae, extruxitque in ea regione ciuitatem, quam à se denominauit Tubal. Hic Tubal dedit operam rei pecuaria si cut & omnes primi patres pecoribus alendis studuerunt, quae & uictum & amictum hu miniministrant. Hinc quoque putant maiorem Hispaniae partem appellatam Tarraconem, secundum primam hominum linguam, quasi NaBNNE quod sonat, boum possessionem, Successit Tubalo in imperio Iberus, à quo fluuius quidam Iber est appellatus, & adiacens regio Celtiberia. Rex sextus fuit dictus Betus, à quo regio certa Beticae nomen mutuauis Decimus rex fuit uocatus Hispanus, aut secundum alios Hispalus, à quo & tota terra pu stea denominata est Hispania. Duodecimus Hesperus, à se Hispaniam quoque denominauit Hesperiam, sicut decimusseptimus Lusus, certam prouinciam Lusitaniam, quam hodiem Portugalliam uocant. Posteaquam uerò Romani sibi subiugassent Hispaniam, diuisa est in duas prouincias, nempe in Beticam & Tarraconensem, durauitque partitio illa usque ad tempora Attilae, tunc rursum alia administratione Hispania est gubernata. Nouissime sub Sam racenis discriminata est in quinque regna, uidelicet Galliciam, Nauarram, Castiliam siue Legionem, Cataloniam cui & Aragonia annexa est, Portugalliam & Granatam. Por rò Gallicia non diu proprium & distinctum mansit regnum, sed amisso legitimo haeredem, incorporata est Tarraconensi. Alij adhuc pluranumerant regna, Valentię scilicet, Toletis Algarbiorum Regnum Aragoniae Regnum Granatae Reg. Portugalliae Regnum Castiliae Regnum Legionis Regnum Toleti Regnum Gallitiae Regnum Naua

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
