Latin
569.1 to 569.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 569.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
reddit agros illorum ualde foecundos, ut in pleiplocis crescat uinum in utraque eius ripa, nempe in dictis locis, &in Eslingen, Stuckgardia, sillbrunns, Vuimpina &Heidelberga. De quibusdam pagis Sueuicae nationis, qui tamen nostro aeuo alia habent quàm olim nomina. Pagus Albensis, uulgo Alb cor pagiis iste Albensis, terra aspera &dura, sed quae multum producit frumentum, hordeum &auenam, at nonsine magno sudore. Nam instituuntur plerunque ad unum aratrum sex aut Hseptem paria boum &duo equi. Terra alio quia non est mala, quum abundet iumentis, paseuis, ouibus, lignis, uenationibus &alijs rebus. Caret uino proprio, nec haber copian aquae, nisi quae desuper uenit. Oppida &castra in ista regione sunt, Rauestei quod est uim nobilum de Rehberg, diuidens Albam &Albuch, Gamertingen oppidulum &castrum, ungen oppidum &castrum, Balingen. Mamnsinven, Veringen, ubi olimfuit comitatus, Troch bng ingen, Melchingem, Iungnauu, Albecke, Vuesserstetten, Btauubeuren. Hohen Zolletn, Re Elingem, apud Neccarum, Schelcklingen, oppidum &castrum, Zuueifaiten monasterium. Pagus Forcipensis, uulgo Scher Agus ite non minus quàm praecedens horrida est regio &montana, confinis priori pago. Producit tamen satis frumenti, abundat lignis, pascuis, ouibus &bobus iugalib. Nullum in ea crescit uinum, nec abundat aqua, nisi quantum Danubius, nix &pluuia sup peditant. Habet multa castra &uillas. Oppidum uero &castrum Scher, iuxta Danubium &haud procul ab oppido Mengen sita, quorum dominus est Vuilhelmus Dapifer, Vuldpurg, habet fundum fertilem. Fuit lioc oppidum olim impignoratum per principes Au &nobilibus à Stein, ac deinde in ius proprium emptum. Tandem uero fuit uenditum comi us a Sonnenber g, qui de genere Dapiferorum à Vualdpurg fuerunt. De quo &suprà in Vlenlogi, Dapiserorum diximus. Circumluit hanc arcem Danubius peninsulamque facit, in lis perlumaniter à generoso domino Vuilhelmo sui aliquando tractatus. Pagus Albucensis uulgo Albuch. On differt conditio huius pagi à priorib. pagis, quum &ipse sit petrosus, montanus &durus. Abundat syluis, lignis, iumentis, pascuis, ouibus, auibus, uenatione: sed parum habet frumenti atque auenae. Fluuius Brentz separat prope uillam Albuch pagum Albucensem ab Hertenfeld. Habet autem castra multa, nempe Lauterburg, Hohen Roden, Rosenstein, Bergen, Alten Rehberg, Vuyssenstein oppidum &castrum, miuirch, Rauenstein, Einbach, Scharpffenberg Vuolrod &Vueluuart.