Latin
59.5 to 59.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 59.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam multum piscosa, quia mare plurimos per ea mittitpisces in terram. Gallicia commendatur ob mineras quas nutrit. Siquidem plurimum exundat plumbo &minio. Fit quoque interdum, ut in hac regione aratrum particulas auri effodiat. Com munis Hispaniae lingua parum differt à lingua Italica, à qua illam olim receperunt, quum Ro manis subijcerentur. Qualem uerò antea habuerint linguam, incertum est. Sunt qui putant Germanicam linguam &Gallis &Hispanis olim communem fuisse, sicut et omnibus septen ttionalibus nationibus hodie communis est, id quod infrà, ubi de Dania mentionem fece rimus, ostendemus. Sicut enim Sarmatica lingua communis est Sclauis, Bohemis, Polonis, Moscouitis, Russitis, Bulgaris, Valachis, Dalmatis, Illvrijs, Lithuanis, &alijs multis populis his nationibus adiunctis, nisi quantum hodie confunditur per Turcicam irruptionem, et olim cofusa est per Vngarorum ingressum, ita reliquas Europę nationes occidentem uersus, putant ante Romanorum dilatatum imperium, una &eadem usas fuisse lingua, nempe Germallica, sed quae in Germania quoque olim mutata fuisset in Romanam, si Romani tam facile Illam nationem ut Hispaniam &Galliam superare potuissent &incolonias diducere. Faeor quidem Scoticum, Danicum imò Iszlandicum sermonem plurimum discriminari à Sue illco &Heluetico, at in fundamento conueniunt, id quod plurima uocabula utrisque natio ibus communia probant. Habet &Gallia adhuc uestigia quaedam primae suae linguae, id quod Glareanus per multa ostendit uocabula, si quis mihi credere noluerit. Hispaniae ad Galliam comparatio, item de moribus Hispanorum. TIspania, uini, frumenti, &carnium copia uincitur à Gallia, eorum bonitate &sa pore uincit. Sic enim Villanouanus Hispanus scribit. Pluuiarum multitudine Gallia foecunda, Hispani irriguis aquis plurimum utuntur, fossas à magnis fluminibus longissimè trahendo. Septentrionalibus uentis &frigoribus haec ut illa non fatigatur: unde oleum, mel, ceram, crocum, rubiam, orizam, minium, coccum, saccarum, spartum, libanotidem, limones, cappares, dactylos, citrea mala &punica, aliosque aromatifos fructus abundantius producit, mittereque dicitur in Galliam haec omnia, potissimum ali quotmillia centenariorum lanae, &uina multorum generum in oras maritimas Galliae Bet gicae, pruna passa, uuas passas, amygdala, castaneas, bacca laurina, balenas salitas, &c. quae omnia ex Hispania nauibus in Italiam &Flandriam, singulis annis uehuntur.