Latin
Cap. VII
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 6
Unproofread scanNot analysed yet
At ubi sp ritus uehementior rursus reclusis meatibus ijsdem ut alijs, è carcere magna ui erumpit, cineres, arenam, sulfur, pumices, massas quae habent speciem ferri, saxa, aliasque materias foras proijcit, plerumque non sine detrimento regionis adiacentis: cuius rei grande exemplum est montis Aetnae incendium, paucis ab hinc an nis factum, De metallis, potißimum de auro. Cap. VIII. AEtallum fossile est natura uel liquidum, ut argentum uiuum: uel durum sed quod ignis ardore liquefieri potest, sicut aurum, argen Prum, aes, &plumbi genera: uel molliri, ueluti ferrum. Reperiuntur autem metalla in uenis quaedam pura, quaedam cum terra &lapidibus permista. In Germania hodie in multis locis eruitur argentum ex terra syncerum, sicut &aes &plumbum, etiamsi Plinius neget argentum nasci purum, &solum aurum lu centibus scintillis asserat inueniri in terra. Et si hodiernam auri conficiendi rationem con sideremus, facilè arguemus plus auri puri semper repertum esse quàm confectum è terra rum uel lapidum generibus, cum quibus solet esse permixtum. Argumento sunt tot amnes auri ramentis celeberrimi, Ganges Indiae, Pactolus Lydiae, Hebrus Thraciae, Tagus Hispniae, Padus Italiae, Albis atque Rhenus Germaniae. Argumento denique sunt tot in Hispa nijs repertae auri massae, minutae &magnae, &in his decem libras excedentes. Nostris etiam temporibus satis grandes massae in insulis nuper inuentis perhibentur inuentae. Hae ueron massae uel reperiuntur separatim à saxis uel ad ea adhaerescunt, sed tenuissimae eius bracteę quae quasi scintillae lucent: marmora, saxa, lapides, gemmas semper amplectuntur, quas ab his plerunque aquarum uis abradit (unde ramenta dicuntur) &in riuos atque amnes abripit. Aurum itaque quod nulla conflatione eget, Graeci apyron, id est, ignem non experrum uocant. Contrà quod coctione opus habet, quousque argentum ab eo fuerit separatum, apephthon nominant, alij obrysum. Cùm autem aurum per ignem resoluitur, tantùm abest ut eo consumatur, ut unum ex omnibus metallis nihil de sua magnitudine deperdat, sed quo saepius &diutius arserit, eo fit melius &praestantius: qua de causa semper habitum est preciosissimum. Sed neque corraditur aut imminuitur pondus eius ab acribus, quod gen nus sunt sal, nitrum, acetum, succus ex uuis immaturis expressus: neque infestatur ulla rubigine aut erugine, nec manus, si eis tractetur, ab ipso ut à reliquis metallis sordes accipiunt, quae omnia aurum reliquis metallis reddunt preciosius. Attamen mollius est argento, sed ob id non est fragile: unde malleo percussum adeò dilatatur, ut ex singulis eius denarijs quinquagenae pluresque efficiantur bracteae, senum utroque digitorum, quibus aurifices utun tur. In fila insuper tenuatur, &modo cum lana bombycina, modò sine lana texitur. Praebet homini multiplicem ornatum &usum: nam fiunt ex eo annuli, armillae, fibulae, inaures, torques, coronae, catenae, &c. Item aurea pocula, patinae, pelues, quin (quod foedum dictu) aureis uasis onus uentris excepit Heliogabalus, omnium hominum turpissimus. De argento.