# Cosmographia universalis 60.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 60.1 to 60.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/60.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/60.1

Hispanorum temperatura calidior sicciorque & color obscurus, Gallorum frigidior, humidior caro mollis & albicans color. Gallicarum foeminarum maior ad prolem foecunditas quàm Hispanicarum. Grandioribus corporis membris Galli muniti, Hispani durioribus, arctissimo ad cingulum corpore, Galli maiori ferocia quàm arte pugnant, & plus uirium quàm consilij inbella ferunt, Hispani contrà. Est semper Hispania equorum pernicitate commendata, quos leuis armaturae equites tibijs contractis pulchrè obequitant, hastiludia & militares, omnes actus saepius quàm. Galli exercentes: sunt tamen Gallorum cataphracti equites in precio. Galli ore libero, Hispani taciturni, qui dissimulare melius norint. Galli laeti, ala cres & in conuiuia proni, grauitatem siquidem quam suo more seruant Hispani, penitus refugiunt. Sunt enim Hispani in symposijs minus sociales, ceremoniosi, aliquam seueritatem affectantes, quod Galli non curant. Merum potant Galli, Hispani multa aqua dilu tum. Apud Gallos aduenae humanissime excipiuntur hospitijs, nullum eius denegatur offi cium, ad uictum omnia parata proponuntur. Apud Hispanos non ita. Id efficit. uod non sunt in itineribus ita frequentes. Hispanicus sermo grauior, Gallicus suauior. Elegantiom ri inter Hispanos oratione Castellani latissimi populi utuntur, in Gallia uix scias quę urbs uerè Gallice loquatur, ut sit sermo ille magis nobilium & curialium, quàm alicuius ceru loci peculiaris. Est etiam Hispanicus sermo latino propinquior. Latior solo Hispania, sel non ita populosa: auro ditior, sed non mercaturę negociatione, nec tot redditus ex hacsi cut ex illa regi colliguntur. Gallici soli nulla ferè pars est ociosa, Hispanici multa sunt in culta et deserta loca. Cuius causam Damianus esse dicit, quod maiori anni circulo plebe homines ex syluestribus fructibus, melle, herbisque laute uictitare possunt, quae res eos pae rum ad agriculturam propensos efficit. Accedunt deinde bella, quae Hispani magis amplectu tur quàm aratri labores. Aucupium & uenatio maior in Gallia, & plures altilibus, etiamsi carius emptis, uescuntur. Ex Hispania in Galliam mercatores deferunt serici & omnis gienneris pannos, lanas, crocum, saccarum, orizam, oleum, alumen gemmas & aromata ab iil dis accepta.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
