Latin
HISPANIAE DESCRI
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 60.9
Unproofread scanNot analysed yet
Illud Barbarum à Gallis censetur, quod Hispanicae foeminae aurea uel argentea uirgula aurium ima perforant, gemma aliqua ut plurimum appensa. Ligneo etiam circulo uentrem ambiunt, ut latiore incessupomposiores appareant. Nec domo egrediuntur, nisi famulorum. multorum praecedentium &ancillarum sequentium comitante caterua: Gallicae uerò simPliciter &una uix pedissequa comite. Illud in Hispanicis foeminis laudandum, quòd pri scarum Romanarum instar, uino plurimum abstinent: illud uituperandum quòd nonnunquam collyrio, minio &cerusa faciem deformant, quia natiuo colore sunt minore quàm Gallicae.