Latin
603
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 603
Unproofread scanNot analysed yet
Inde adeo cladis huius superstites se uicinorum Almangauiorum olleuicarumque syluarum latebris prorepentes, uires recolligere, antequam patriam repetere lltide nouo eam exuscitare excolereque ausi sunt, idque potissimè à Christicolis factitatum perhibetur. Qui ecclesiam hic reparantes, proximos quosque ad cohabitandum sua innocentia inuitarunt. Et sicuti ab initio Augustorum Caesarum armis omnem ciuilitatem, ita de caetero reigioni sanctae restaurationem acceptam merito fert ciuitas haec, Postquam enim Rom. praesidio nunquam destituta &praecipuè legioni IIl. Italicae atiua continue quasi praebuisset, etiam deos &sacra illorum consuetudine longa recepit, unde praeter alia idola, Merc. adeò sibi addicta hic templa habuit, ut ipsum inscriptiones plurimae, hodieque passim extantes, proprio uelut epithe to Augustanum uocent. Syluanum item, finium tutorem, templo publico lacte piarunt. Sed &Pluto cum Proserpina aedem hic me ruit suam. Inueniuntur item Apollini Cranio &Marti dedicati lapides. Vbi autem Euangelium de Christo, Lucio quodam, ut uulgo persuasum habetur (nam Britanniae ille rex, qui circiter an num domini 190. floruit, patriam nequaquam exiens, pie apud suos obdormiuit) annunciante hic percrebruit, illico auditores sibi de stinatos, inter quos &Campestrius praetor extitisse commemo ratur, acquisiuit &solito more magis sub crucis offendiculo clan quam gloriosa praedicatione palam propagari coepit, ad usque Diocletianam illam cruentissimam, quae à Neronis saeuitia decima ie. Christianis numeratur) persecutionem. Tunc enim Narcissus ndensis praesul fidelium gregem uerbo domini hic corroborasse, Dionysiumque Cretensem slam primum episcopum constituisse narratur, qui breui martyr fidei Gaio damnanme effectus, quos aut quot in officio successores habuerit nusquam liquet.