# Cosmographia universalis 61.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 61.1 to 61.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/61.1

Habentur etiam Hispani in religionis ritibus supra mortales omnes superstitiosi: per regis solium et eius ui tam gentilicio more iurant, & osculo manuum in salutatio nibus supplicant. Nomen magnum ab aliquot annis belli. ca fortitudine Hispani sunt adepti, plurimis ab hoste partis uictorijs, ut qui laborum, sitis & famis in acie sunt tolerantissimi, & in stratagematibus cautissimi, leui corpore, ut facile hostem fugiant & sequantur. Frugalis uitae sicut & Itali, nec tantum cibi & potus ut Galli & Germani absumentes, nisi sint inuitati: nam tunc hilariter se oblectant edulijs, quia rara eis & maiori auiditate accidunt conuiuia. Oceani nauigationibus ad incompertas regiones toto orbe sunt Nauigatio Hiclarissimi. Versus meridiem Africae fines primi circumnaspanorum. uigauêre, adusque Calecuth et alias orientis insulas: quod iter Lusitanorum siue Portugallensium est peculiare. Ad occidentem Castellani progressi, post insularum auro diuitum tudinem, quam inuenêre e& imperio suo subiecêre, ad ipsam etiam orientalis Indiae continentem sunt perducti, in quo indies magis & magis lustrando persistunt. Regionum luoque quae sub Australipolo sunt, notitiam nuper adepti sunt. Porrò de moribus et ri Veterum Hin libus antiquorum Hispanorum, Strabo & Posidonius mira scribunt. Nam homines qui spanorum mo inhabitauerunt montes Lusitaniae, duobus anni partib. quei res. na uescebantur glande, quam quum siccassent, frangebant, molebant, panes conficiebant & ad tempus reponebant. Hor deaceo utebantur uino: nam uitium laborabant inopia. Morti adiudicatum, lapidibus obruebant. Aegrotos uetusto ritu passim in uijs exponebant, ut à praetereuntibus iuua rentur, aut saltem consilium ab ijs daretur, qui eidem morbo obnoxij fuerant & conualuerant. Commemorat Posidoni us, eos olim tam duros & laboris patientes fuisse, ut etiam puerpęrae post enixum infantem lecto non decumberent, scribitque tale factum: Tempore quodam cum uir quidam Massi liensis mercede conduxisset uiros et mulieres, qui agrum su um foderent, coepit una ex conductis foeminis sentire dolo res partus. Relicto ergo labore abijt paulisper extra agrum, emissoque foetu redijt ad laborem, ne mercedi quid decerpe. Hispani laboretur. Et cùm dominus agri uideret, quòd difficulter pen ris patientes.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
