# Cosmographia universalis 613.6-9

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 613.6 to 613.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/613.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/613.6

proximes so, mille septingenti & quinque infantes baptismo adhibiti, ac communibus coemiterijs mille ducenta uiginti septem humana cadauera, nulla epidemia grassante, sepulta Aug spurgi fuerint. Depaab De Palatinatu Rheni, quomodo & quando ille exortus. NVerunt olim multi & uari comites Palatini, praesertim Palatini ab Andechs, Palatini à Schiern, à Vuittelspach Palatini à Dachauu, Palatini à Vallay & Palatini Thubingenses. Vnde & in torneamento olim Tiguri celebrato commemorantur fuisse;4 Palatini diuersi generis. Caeterum quomodo illi aut multi ex eis in unam redacti sintfamiliam, quidam id conantur ostendere, errantes interim non parum in nominibus. impore & in administratione Imperatorum. Certum tamen est, pene omnia haec Palati. dum genera, eorumque successionem defecisse, praeter Arnoldum Palatinum à Dachauu & tonem à Schiern, unde nati sunt moderni principes Bauariae & Palatinatus Rheni. Extant lioque adhuc Palatini Thubinę genses. Inter memoratos ueteres Palatinos nulla apud histo ricos fit mentio Palatinorum Rheni quantumlibet Palatini à Schiern atque Palatini Rheni in unam coierint ditionem. Fuerunt autem ab initio Palatini palatiorum praefecti, praeser tim in curijs Imperatorum, quos Franci olim maiores domus uocauerunt. Quando autem ditio Palatinatus Rheni fuerit instituta, & ubi locorum Palatini Rheni ante quadringentos & quingentos annos se continuerint, non licuit mihi inuestigare, nisi quod uariae hic coniecturae sunt ho minum. Aliqui enim uolunt hodiernum Palatinatum nomen accepisse à Palatio Rheni, alij à Caroli magni institu tione, tertij à Palatio Treuerensi, sed tunc magis esset Palati natus Mosellae quàm Rheni. Sunt rursum al ij qui asserunt eum tunc institutum, quando Otto magnus imperium transtulit ad Germanos. Beatus Rhenanus conatur probare ex Ammiano Marcellino, Palatinatus ditionem & no Ponie ia Palas regione descendisse. Scribit enim Ammianus in hunc modum: Constituto prope Moguntiacum, cohortes transgressae sunt Rhenum in regione Cappellatiana, rildlas nomen habet, castrasunt posia. Et alibi: Quum uentum fuisset ad regionem apellatiuel Palas nomen est, ubi terminales lapides, Romanorum & Burgundionum finia di stinguebant, castra sunt posita. His subijcit Rhenanus. Hic aduertere licet epem Palatinum non à Palatio Casaris, uel aedificiolo ille quod in Rheno ostenditur, nomensam suam possidere, sed uetustissimam à regione esse natam appellationem.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
