Latin
63.1 to 63.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Occupauerant autem Granatam 800 annis, antequam inde expelli potuerint. Eodem an no quoabactus est rex Saracenorum, expulsi sunt quoque ludaei ex Hispania in magno nu mero, empe centum &uiginti quatuor millia, idque fuit anno à condito mundo secundum Iudaei expulsi audarum supputationem 5238. numerant enim Iudaei à principio mundi res gestas, side Hispania, cu Christiani a Christo nato. Hoc autem Christi anno 1547 quando haec scribo, ipsi nume antabinitio mundi 5307. Habuit Hispania semper doctos in sua farina Iudaeos, qui mul torumlibrorum fuerunt autores, id quod uidere licet in tribus, in Kimhijm, in Aben Ez sa, in rabi Ahraliam autore libri Zeror hammor, &c. Anno itaque Christi 1462 expulsi sunt de Hispania centum &uiginti quatuor millia fa miliarum ludaicarum, edicto regis dato, ne aurum uel gemmas è regno tollerent, sed commutatione bonorum suorum merces &alias res, utpote pannum, uinum &huiusmodi setundum debitamaestimationem abducere possent: ubi quilibet Iudaeus transfretando coactus est regi soluere duos ducatos, promulgatumque fuit: Si quis Iudaeorum non abijsset in termino eis praefixo, is corpus &bona perderet. Itaque duae galeae neglexerunt abire ad constitutum tempus, ideo omnes &singuli uenditi sunt &in seruitutem redacti. Anno 1506 orta est Vlyxbonae in Portugallia magna ciuium perturbatio, propter IuIudaei baptisadeorum nouiter baptisatorum persecutionum. Nam illi occulte ritus Iudęorum ęmulantes, ti rarò boni ore tantum &non corde Christianos se ostendebant, quippe qui cum ludaeis pascha celeChristiani. fabant &carnibus uescebantur. Quod Christiani aduertentes, apud regem eos accusabant, fueruntque ex mandato regis sedecim capti, sed rursum sine uindicta dimissi. Quod uidentes ciues contra regem &gubernatorem conspirantes, tumultum contra Iudaeos &perseu dochristianos excitarunt, interficientes per ciuitatem quotquot inuenire poterant nouos Christianos &ludaeos, numero sexcentos, quos &combusserunt. Dimanauit quoque haec ludaeorum persecutio extra moenia ad uillas, referunturque in summa occisi in urbe &extra 1330. Quod ubi rex audiuit, qui absens fuit, indignatus, plurimos carceribus mancipauit, &quibus quidam combusti, alij capitibus caesi, &alij ad crucem suspensi, reliqui substanssua priuati, &ex patria in exiliummissi sunt atque proscripti, Anno Christi 1531 septimo calen. Feb. motu terrę concussa est tota ferè Lusitania. Vlys.