Latin
643.1 to 643.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 643.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
24 Conradus Toltzner non parum profuit episcopatui Frisingensi, quin &ex patrimonio suo quatuor instituit Canonicos in sacello sancti Pauli. Fuit autem unà cum Rudigero episcopo Patauiensi captus à Friderico duce Austriae, &Viennae diu in captiuitate detentus. Vixit in pontificatu annis 27. 25 Conradus 2. Vuildgrafensis praefuit 20. annis cathedrae episcopali. 26 Fridericus Montalbandus factus est anno 1278. ex praeposito episcopus, mortuus anno odauo post electionem. Emicho comes à Mossburg &uir sanctus electus in episcopum, uiginti nouem annis prae sulem egit, mortuus Viennae anno domini 1315. 28 Conradus tertius Monacensis doctor Canonum factus episcopus, instituit ecclesiam lohannis baptistae &sex Canonicos unà cum praeposito in ea. Anno septimo suae administratio nis ueneno est sublatus. Gorfridus decanus ecclesiae Frisingensis factus episcopus, tribus annis pontificatum gessit. Ipse instituit sacellum S. Trinitatis &aliud sacellum sanctae Catarinae. Iohannes doctor Canonum &Canonicus Bambergensis atque Brixiensis, postulatus epistopus Frisingensis, quinque duntaxat septimanis officio functus est. Conradus 4. à Clingenberg electus ad episcopatum, magna illi confulit dona, praesertim in iulam praeciosam &argenteam crucem. Vngari &Bohemi suo tempore profecti contra Imp. cudouicum quartum, misere perdiderunt Bauariam &diocoesim Frisingensem. 32 Iohan. 2. medicus doctus, obtinuit Romae episcopatum anno 1337 absensque 12. annis possedit. Albertus comes Hohenbergensis, doctor decretorum, translatus est per Clementem VII. nu Frisingam, septemque annis episcopum egit. Ipse in propria persona fuit in expeditione cum Albetto ducae Austriae contra ciuitatem Tigurensem. *Paulus electus fuit anno 1358. Hic multa quae erant episcopatus uendidit &impignorauit, Pislinque redemit, mortuus 19. anno sui pontificatus. Leopoldus difficulter propter schisma Rom. pontificum confirmari meruit, triennioque exacto Lactis ex ponte in subiectum fluuium cadens submersus est. *6 Bertholdus Vuechingensis, I. Vienens. scholae creatus magister, electus fuit anno 1381. in epi opum Fris. Huius temporib. iudex ciuitatis Frisingensis uolens Ludouico duci Bauariae prodere ciuitatem, Ludouicoque iam expeditionem mouente contra ciuitatem, iudex in scelere suo adeo attoni s est &obriguit, ut nec pedem mouere de loco posset. Vnde deprehensus &crimen confessus, in oro ciuitatis capitis amissione poenam luit. Iste episcopus egit bonum patremfamilias, instaurauit omnia castra quae habet diocoesis in Austria, Carinthia, Stiria &Carnia. Auxit quoque Canoni tis prebendarum prouentus. Et mortuus anno administrationis suae 30. in Austria, reliquit mitiam pontificalem nimis praeciosam, quam uiuens affabre fieri procurauit. At propinqui &haeedes eius illam surripientes, abbati Melacensi uendiderunt pro 42 00. ducatis Vngaricis.