# Cosmographia universalis 65.1-4

Sebastian Münster, Cosmographia universalis, 65.1 to 65.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sebastian-munster/cosmographia-universalis/65.1

Tunc Pelagius profectus cum reliquijs Christifidelium in Aituriam, terram montosam, atque in Galliciam, factus est rex eorum, obtentaque ciuitate Legionis regnauit in ea uigin ti annis. Recuperando autem paulatim multa effecit, ut afflicta gens aliquantulum respirare uideretur. Hanc sedem posteri Castellam nouam uocauere, ueteris differentia, quae cir ca Cordubam & Hispalim fuerat. Sic enim Hispani regiam & munitum circa locum appellant: dictique sunt post hunc non Gothorum sed Hispaniae siue Castellae reges, qui magna uirtute res patrias quotidie recupęrauerunt, 2 Fasilia filius Pelagij. Hunc discerpsit ursus in uenatione. 3 Alfonsus gener Fasiliae. Hic cognominatus est Catholicus, quia extirpauit Arianam perfidiam quae repullula re coeperat, & expulsis Saracenis multas recuperauit ciui tates. Pater eius Petrus dux fuit in Cantabria, fuitque de sanguine Gothorum. 4 Froilla, ab alijs Friola, filius Alfonsi. Hic percussit Saracenos, qui Christianos in Gallicia affligebant, interfecitque ferè quinquaginta millia. Ipse uerò occisus fuit à franesuo, qui & post ipsum regno est potitus. Aurelius parricida, qui fratrem obtruncauit 6 Silo Alfonsi gener, Suntqui illi anteponunt Veremundum. Muregatus Alfonsi filius nothus. Hic auxilio Saracenorum assecutus est regnum. Quapropter illis ex foedere uirgines certas quotannis pro tributo mittebat. DegeneraAplurimum à suis progenitoribus, uiris mira probitate conspicuis. Veremundus Alfonsi nepos. Hic diaconatus habuit gradum cum in regem inaugufaretur. Sed relicto postea regno factus est monachus. Alfonsus secundus Alfonsi primi filius & fratruelis Veremundi. Hic fuit uir religio sus & castus, qui uxorem quam habuit nunquam attigit. Cum autem Saraceni uellent re sionem eius igni & gladio perdere, ipse manu armata eis occurrens, trucidauit multa mil sdiripuitque prędam ingentem, ex qua duas episcopales erexit ciuitates, Asturicensem scilicet & Quetensem. Vixit autem tempore Caroli Magni. 9 Ramirus filius Veremundi. Hic percussit Nordmannos, qui ingenticlasse uenien&s itruebant in Galliciam. Ordonius filius Ramiri. Hic reliquit quinque filios. *2 Alfonsus tertius factus est anno Christi 88; rex: fuitque multorum & ingentium bello nig. icontra infideles patrator, saepeque triumphauit de Saracenis. Nam eripuit illis in Por lo sillia duas ciuitates, Colimbricam & Viseum.

---

Sebastian Münster, Cosmographia universalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia_universalis.
